Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 231]
[Figure 232]
[Figure 233]
< >
page |< < of 599 > >|
1trahe ſuſpenſa, cuius fundi pars ſupina conſpicitur E. Capſa
de trabe ſuſpenſa, cuius fundi pars prona conſpicitur. F.
86[Figure 86]
Alij utuntur cribro, cuius uas ligneum duobus ferreis circulis cingitur:
fundum, non aliter ac capſæ, ferreis filis inſtar retis contexitur: id imponunt
duobus aſſerculis ſic affixis ad ſtipitem, in terra defixum, ut alter alteri tranſ­
uerſus ſuperpoſitus ſit.
Quanquam quidam ſtipitem terræ non infigunt, ſed
eum ſuper ſolum ſtatuentes uſque dum eius, quod cribrum tranſmiſit, aceruus
fiat: cui illam infigunt: in hoc cribrum operarius glareas, lapillos, ſabulum,
arenas tumulo erutas, batillo ferreo inijcit: & eius anſas manibus tenens, i­
pſum agitando ſuccurit: ut eo motu per fundum arena, ſabulum, lapilli, mi­
nutæ glareæ decidant.
Alij non uſurpant cribrum, ſed capſam patentem:
cuius fundum item filis ferreis contextum eſt: eam in tigillo tranſuerſo, in du­
obus tignis ſtatutis incluſo, locatam ducunt & reducunt.
Cribrum A. Aſſerculi B. Stipes C. Cribri
fundum D. Capſa patens E. Tigillum
tranſuerſum F. Tigna ſtatuta G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index