Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 231]
[Figure 232]
[Figure 233]
< >
page |< < of 599 > >|
1 134[Figure 134]
Atque tot ſunt iſtius generis lauandi rationes: torrendi uerò una potiſſi­
mum uſitata, duæ cremandi: lapilli nigri ignis ardore torrentur: & quidem
in fornace ſimillima furno.
Torrentur autem ſi cæruleus color ipſis inſede­
rit: uel pyrites, & lapis ex quo ferrum conficitur, cum eis fuerint permiſti.
Ete
nim cærulei non toſti plumbum conſumunt: pyrites & alter lapis niſi in iſti
uſmodi fornace in fumum euaneſcant, plumbum candidum, ex lapillis ni­
gris confectum, maculoſum fit.
Lapilli uerò inijciuntur uel in poſteriorem
fornacis partem, uel in alterum eius latus: illo modo ligna ponuntur ante eos,
hoc prope: ſic tamen ut neque titiones neque carbones in ipſos lapillos incidant,
aut eos attingant.
Accenſa ligna gubernantur rutabulo, quod ligneum eſt:
lapilli modò agitantur raſtro bidenti, modò rurſus æquantur rutro: quorum
utrunque ferreum eſt.
Minutuli autem lapilli minus quàm mediocres: atque hi
rurſus minus quàm maiuſculi torreri debent.
Quoniam uerò, dum ſic torren­
tur lapilli, non raro quæ dam materia confluit, lapilli toſti iterum in canali de­
uexo lauandi ſunt.
Eo enim modo materia quæ confluxit impetu aquæ de­
fertur in canalem tranſuerſum: ubi collecta molitur: ac rurſus in
eiuſdem canalis area lauatur: qua ratione id quod
metallicum eſt ab eo, quod caret
metallo, ſeparatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index