Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 231]
[Figure 232]
[Figure 233]
< >
page |< < of 599 > >|
1ſemper eſt apertum: hac ratione excoquuntur uenæ auri uel argenti nimis
neque diuites neque pauperes, ſed mediocres, quæ facile liqueſcunt, & quas plum
bum
procliuius combibit: ea iccirco inuenta eſt ut plurima uenæ pars una
opera ſine multo labore, ſine magna impenſa excoqui, et mox cum plumbo
permiſceri poſſit.
Fornax duos habet catinos, unum, cuius pars dimidia eſt
extra fornacem, dimidia intra eam, ut plumbum in ipſum iniectum, quod ei
us pars contineatur in fornace, metalla uenarum facile liqueſcentium ſorbe
at: alterum, ut proxima, inferiorem, in quem miſtura & pyrites liquefactus
effluant: qui hac excoquen di ratione utuntur, auri uel argenti miſturam cum
plumbo, ſi res poſtulauerit, ſemel atque iterum ex catino effundunt, & aliud
plumbum uel ſpumam argenti in eum inijciunt: ipſi quoque ad hanc addita­
menta eadem, quæ proximi, adhibent.
Hæc autem excoquendi ratio eſt in
uſu Norico.
Fornaces duæ A B. Catinus ſuperior C. Inferior D.
Ad alteram fornacem ſtat magiſter, & furcilla ferrea de­
trahit recrementa: Furcilla E. Rutrum ligneum quo pa­
nes ex pyrite conflati detrahuntur F. Catini ſuperioris
dimidia pars conſpicitur in altera fornace aperta G. D
midia extra fornacem eſt H. Miniſter parat catinum, ſed
a fornace ſeparatum ut uideri poſsit I. Contus K. Pila
lignea L. Scalæ M. Cochlear N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index