Hæc hactenus pluribus uerbis: quæ tamen non intempeſtiue hoc loco
perſecutus uideri poſſum, quod ſine his omnibus metallorum conflatura,
ad quam nunc aggrediar, fieri non poſſit. Venarum autem auri, argenti, æ
ris, plumbi nigri in fornacibus excoquendarum quatuor ſunt rationes: una
auri uel argenti diuitum, altera mediocrium, tertia pauperum, quarta earum,
quæ æs uel plumbum in ſe continent: ſiue precioſum metallum in eis inſit,
ſiue illo careant. Prima uenarum excoctio perficitur in fornace, cuius os ad
tempus clauſum eſt: reliquæ tres in fornacibus, quarum os ſemper patet. Sed
primò dicam quomodo fornaces ad excoquendas uenas ſint præparandæ:
& de prima excoquendi ratione. Puluis quidem è quo focus & catinus con
fici ſolent, fit ex carbonibus & terra: carbones pilis ſubiecti contunduntur in
capſa: quæ priore parte ſuperius occluditur tabella, inferius ex eius parte pa
tente carbones in puluerem contriti excidunt. Pila uerò non ſunt præferra
ta, ſed lignea prorſus. Attamen ima parte lato circulo ferreo cinguntur.