Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1cibus excoquunt: quorum rationes breuiter exponam. Carni uenam iſti­
us
plumbi primò urunt: deinde malleis teretibus, ſed admodum latis, fran­
gunt
& comminuunt: tum in duos humiles muros foci, qui eſt in fornace, ex
ſaxis
, quæ iniurijs ignium reſiſtunt, & ambuſti in calcem non abeunt, facta
& concamerata imponunt ligna uiridia, eisque arida ſuperimponunt, atque in
ipſa
uenam conijciunt: quæ lignis incenſis ſtillat plumbo: quod defluit in ſub­
iectum
focum decliuem: is ex puluere carbonum & terreno conſtat: inque eo
eſt
magnus catinus, cuius dimidia pars ſubit ſub fornacem, dimidia ex ea ex
tat
: in hunc influit plumbum: quod excoctor, recrementis & cæteris prius
rutro
detractis, cochleari effundit in proximos catinos: ex quibus plumbeæ
maſſæ
, poſtquam refrixerunt, extrahuntur.
Fornacis autem tergo eſt fora­
men
quadrang̀ulum, ut ignis plus flatus concipere, utque excoctor per id in
fornacem
ſerpere, quoties res poſtulat, poſſit.
Saxones quoque, qui Gitelum
in
colunt, uenam plumbi in fornace, furno non diſſimili, excoquentes ligna
per
foramen, quod eſt in tergo fornacis, imponunt: quæ cùm uehementer ar­
dere
cœperint, plumbum ex uena deſtillat in catinum: quem eo repletum ex­
cocto
conto aperit: quo modo plumbum unà cum recrementis influit in al­
terum
catinum ſubiectum: mox hæc detrahit.
Poſtremò plumbeam maſſam
refrigeratam
ex catino eximit.
At Veſtofali ad decem carbonum plauſtra ſic
accumulant
in aliquo decliui montis loco, quò uallem attingit, ut cumulus
ſuperius
fiat planus: cui ſtramina ad trium uel quatuor digitorum craſſitudi
nem
inijciunt: quibus tantam uenam plumbi puram, quantam cumulus fer
re
poteſt, ſuperinijciunt.
Deinde carbones, cùm flauerit uentus, accendunt:
is
urget ignem ut uenam excoquat: quomodo plumbum deſtillans ex cumu­
lo
effluit in uallis planiciem, latæque maſſæ, ſed non admodum craſſæ, fiunt:
in
promptu autem ſunt aliquot uenæ plumbi centumpondia: quam, ſi res be­
ne
procedit, cumulo inſpergunt: maſſas illas latas, quod impuræ ſint, impo­
nunt
lignis aridis, quæ ſuſtinent uiridia catino magno impoſita, eisque incen
ſis
illas recoquunt.
Poloni uerò focis utuntur ex luto, quod lateres cin­
gunt
, factis altitudine pedum quatuor: hi utrinque ſunt decliues.
In ſuperiore
foci
parte plana collocant magna ligna: eisque parua ſuperimponunt luto in­
ter
ipſa interiecto: quibus tenuia lignorum reſegmina ſuperinijciunt, atque eis
rurſus
uenam plumbi puram, eamque lignis magnis contegunt: quibus incen­
ſis
uena liqueſcit & defluit in ligna inferiora: ea cùm ignis etiam conſumpſe­
rit
, materiam metallicam colligunt: ipſamque, ſi res poſtulauerit, iterum atque
iterum
iſto modo excoquunt: ex qua tandem lignis, quæ catino magno ſu­
perimpoſita
ſunt, ſuperiniecta conflantur maſſæ plumbeæ.
Recrementa ue
unà cum ramentis lotura collectis in tertia fornace, cuius os ſemper patet.

excoquuntur
.
Carnorum fornax A. Alter murus humilis B. Ligna C. Vena ſtillans
plumbo
D. Catinus magnus E. Alij catini F. Cochlear G. Plumbeæ maſſæ
H
. Tergi fornacis foramen quadrangulum I. Saxonum fornax K. Foramen
in
tergo fornacis L. Ligna M. Catinus ſuperior N. Catinus inferior O.
V
eſtofalorum excoquendi ratio P. Cumuli carbouum Q. Stramina R.
M
aſſa lata S. Catinus T. Polonorum focus V.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index