Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 95[Figure 95]
Ab hoc alter canalis differt pluribus tabulis, quibus in eum impoſitis qua­
ſi quibuſdam gradibus diſtinguitur.
Imponuntur uerò ſi longus pedes du­
odecim fuerit, quatuor: ſi nouem, tres: quanto quæque capiti proximior, tan
to altior: quanto ab eo remotior, tanto humilior.
Itaque cùm ſuprema fuerit al
ta pedem & palmum, ſecunda eſſe ſolet alta pedem & digitos tres, tertia pedem &
digitos duos, infima pedem & digitum.
In hoc canali potiſſimum lauatur materia
metallica, quam cribrum amplum tranſmiſit in uas quod aquam continet: quæ
materia uſque ad eum finem batillo ferreo conijcitur in canalis caput, & aqua in
ipſum immiſſa rutro ligneo agitatur, dum canalis plenus fuerit: tum tabellis à
lotore exemptis aqua colatur.
Deinde materia metallica, quæ in eius rece­
ptaculis reſedit, rurſus lauatur uel in area curta, uel in area linteis extenſis con
tecta
, uel in cribro anguſto: ſed quia curta cum hoc canale & ſuperiore ple­
runque coniungitur, fiſtula aquam primo in canalem tranſuerſum infundit:
ex quo per unum canaliculum defluit in canalem, per alterum in aream.
Fiſtula A. Canalis tranſuerſus B. Canaliculi C. Caput
canalis D. Rutrum ligneum E. Tabellæ F. Area curta G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index