Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 144[Figure 144]
Reſtat de uſu, in quo eſt hoc organum. Tigillum ab axis dentibus depreſ­
ſum comprimit follem: is compreſſus flatum per narem emittit: rurſus uerò
ipſius capſæ pondere leuatus concipit flatum, qui per foramen ſpiritale in i­
pſum penetrat.
Sed machina, cuius dentes tigilla deprimunt, ita ſe habet.
Primo fit axis, ad cuius alterum caput extra domicilium eſt rota, ad alterum
intra domicilium tympanum è fuſis conſtans: quod conficitur ex duobus or­
bibus duplicatis inter ſe diſtantibus pede, craſſis digitos quinque, altis circum­
circa
pedem & digitos duos.
Duplicia autem ſunt: nam uterque ex binis orbi
bus æquè craſſis compoſitus eſt: atque clauis ligneis conglutinatus: quineti­
am interdum uterque ſuperius circumcirca laminis ferreis obductus eſt: fuſi
uerò ſunt numero triginta, longi pedem & palmos duos ac totidem digitos:
utrinque in orbe includuntur: teretes ſunt & lati digitos tres.
Diſtant etiam in­
ter ſe totidem digitis.
Atque hoc ſane modo ſe habet tympanum quod ex fu­
ſis conſtat.
Alterum uerò dentatum eſt ad alterius axis caput: cuius orbis du­
plicatus craſſus eſt palmos duos & digitum: eius orbis interior, qui compo
ſitus eſt ex quatuor curuaturis, craſſus eſt palmum: ubique latus palmos du­
os & digitum.
Exterior uerò, qui eodem modo, quo interior, factus eſt ex
quatuor curuaturis, craſſus eſt palmum & digitum: non æqualiter latus, ſed
ubi in eum includitur caput radij, latus eſt pedem & palmum, & digitum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index