Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1rum, reponantur, in eis enim paululum argenti ineſt: qua de re in ampullam
infuſæ
coquantur: ſed guttas prius deſtillantes altera ampulla recipiat, alte­
ra
eas quæ poſterius excidunt, cùm ſcilicet operculum rubeſcere incœperit:
hæc
aqua ad experiendum aurum utilis eſt, illa ad abluendum: prior etiam
rebus
, ex quibus aqua illa ualens conficitur, affundi poteſt.
Verum aqua cum
argento
permiſta, quæ primò deſtillauit, in ampullam inferius latam infuſa
eodem
modo coquatur, ut ab argento ſeparari poſſit: cuius ſuperiori extre­
mitati
item lutum illinatur, & tegatur operculo.
Quod ſi aqua adeo multa fue
rit
ut feratur ad ſuperiora, uel inijciatur paſtillus unus & alter ex cis qui con
ſtant
ex ſapone, in tenues particulas ſecto, & arida uini fece in puluerem con­
trita
, atque ſimul in olla leni igni coctis & commiſtis: uel argentum commouea­
tur
uirgula è corylo deſecta & inferius diffiſſa, utroque modo aqua efferue­
ſcit
& paulo poſt rurſus reſidet.
Sed cùm iam halitus ualentiſſimi apparent,
aqua
olei ſpeciem offert, operculum rubeſcit: ne uerò halitus expirent, am­
pulla
& operculum ea parte, qua eorum oræ inter ſe committuntur, luto pror
ſus
obducantur, & aqua continenter acriore igni coquatur: tot demum car­
bones
in fornacem imponantur, quot ardentes catinum attingant: ſed quàm
primum
omnis aqua deſtillauerit, & ſolum argentum ignis calore ſiccatum,
in
ampulla remanſerit, ea eximatur: decutiatur argentum: inijciatur in catinum
fictilem
: coquatur donec liqueſcat: filo ferreo inferius recuruato extrahatur
uitrum
liquatum, ex argento conficiatur panis: at uitrum ex catino extractum
teratur
in puluerem: addatur ſpuma argenti, sex uini ſicca, uitri recrementum,
halinitrum
, & in catino fictili coquatur: maſſula, quæ reſidebit, in catinum ci­
nereum
translata recoquatur.
Sed ſi argentum non ſatis ignis calore fuerit
ſiccatum
, id, quod ſuprema ampullæ pars continet, nigrum uidetur: quod li
quatum
comburitur.
Quocirca ampulla luto, quo eſt inferius obducta, abla
to
reponatur in catinum, & recoquatur uſque ad eum finem, dum nullus ni­
gror
appareat.
Quinetiam ſi priori aquæ altera, item cum argento permiſta,
affundenda
fuerit, affundatur priuſquam halitus ualentiſſimi appareant,
qua
olei ſpeciem offerat, operculum rubeſcat: nam qui poſtea aquam affude­
rit
, damnum faciet: quod aqua ſoleat exilire, uitrum diſſilire.
Quod ſi ampul­
la
, dum aurum ab argento, aut ab hoc aqua ſecernitur, diſſiliat, & aquam uel
arena
, uel lutum, uel lateres combibant, ſine ulla mora prunis ex fornace exem
ptis
ignis reſtinguatur: arena & lateres comminuti conijciantur in ahenum, et
eis
affundatur calida, atque duodecim horarum ſpacio reponantur: pòſt aquæ
in
linteum, lini xylini contextu factum, infuſa coletur: id, quia continet argen
tum
, ſolis uel ignis calore ſiccatum conijciatur in catinum fictilem, & coqua
tur
, donec argentum liqueſcat: quod effundatur in canaliculum ferreum.

qua
uerò colata infundatur in ampullam, & ab argento, cuius exigua quæ­
dam
portio in ea ineſt, ſeparetur: ſed arena cum ſpuma argenti, uitri recremen
to
, arida uini fece, halinitro, ſale miſceatur, & in catino fictili coquatur: quo
modo
maſſula in fundo reſidebit: quæ in catinum cinereum translata reco­
quatur
, ut plumbum ab argento ſeparetur: ſed lutum adiecto plumbo coqua­
tur
in catino fictili, deinde recoquatur in cinereo.
At argentum ſeparamus
ab
auto eadem ratione, qua id ipſum experimur: etenim primò iccirco atte­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index