longum ſit tres palmos: in quod & foramen muri, longum pedem, nam ter-
gum muri fornicem habeat, imponatur fiſtula ferrea uel ænea, in qua nares
follium collocentur: ſed totus paries prior ideo non ſit altior quinque pedi-
bus, ut in fornacem commode uena conijci poſſit unà cum his, quibus magi-
ſtro ad eam excoquendam opus eſt: at utriuſque lateris paries altus exiſtat pe
des ſex, poſterior ſeptem, craſſus palmos tres: quæque fornacum intus lata ſit
quinque palmos, longa ſex & digitum. Latitudinem autem nunc metimur in
teruallo, quod eſt inter utriuſque lateris parietes interiectum: longitudinem
eo, quod eſt inter priorem parietem & poſteriorem. Suprema uerò cuiuſque
fornacis pars aliquanto plus ſe dilatet. Sint etiam muro aliquot oſtia: ſi ſex
fuerint fornaces, duo: unum inter ſecundam et tertiam fornacem, alterum in
ter quartam & quintam: ea loca ſint cubitum, alta pedes ſex: ut excoctores
eis egredientes & regredientes offenſiunculam non accipiant. Quinetiam ad
dextrum latus primæ fornacis oſtium eſſe neceſſe eſt, ſimiliter ad ſiniſtrum
ultimæ, ſi murus longius fuerit nec ne fuerit ductus. Longius uerò tum duci-
tur, cum officina ſecundarum fornacum, aut aliud ædificium cum hac prima-
rum fornacum officina coniungitur, ſolumque pariete ſeparatur. Excoctor au-
tem & qui in prima fornace munus perficit, & qui in ultima, contemplatu-
rus folles, aliudúe facturus, ad finem muri egreditur ſuo oſtio: quiſque uerò
alius ſibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter ſe diſtant pedi-
bus ſex, ut excoctores, eorumque miniſtri uim caloris facilius ſuſtinere poſ-
ſint. Quoniam uerò quæque interius eſt lata quinque palmos, alia ab alia diſtat
pedibus ſex, primæ fornacis dextro lateri eſt ſpacium quatuor pedum & tri
um palmorum, atque tantundem ſiniſtro ultimæ, ſi ſex fuerint fornaces in una
officina, neceſſe eſt ut murus longus ſit pedes duos & quinquaginta: nam
interior tot fornacum latitudo efficit pedes ſeptem & ſemiſſem: interualla,
quæ ſunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partem cauam, pe-
des triginta: ſpacium alterius lateris primæ & ultimæ fornacis pedes nouem,
& palmos duos, craſſitudo duorum murorum tranſuerſorum pedes quinque:
quarum menſurarum ſumma efficit pedes duos & quinquaginta. Tum ex-
tra unam quanque fornacum ſit fouea quæ repleta puluere, de quo poſtea di-
cturus ſum, fiſtucatione ſpiſſetur: atque eo modo fiat catinus, qui metallum ex
fornace defluens excipiat.
Fornaces A. Catini B.