Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
GEORGII AGRICO
LAE DE RE METALLICA
LIBER DECIMVS.
Qvoniam nono libro uenarum excoquendarum &
metallorum conficiendorum rationem explicaui,
conſequens eſt ut explicem, quomodo metallum pre
cioſum à uili, uel contrà uile à precioſo ſecernatur:
ſæpius enim duo metalla, rarius plura ex una ea­
demque uena conflari ſolent.
Naturaliter autem po­
tiſſimum auri quædam portio ineſt in argento & in
ære: argenti quædam in auro, in ære, in plumbo ni
gro, in ferro: æris aliqua in auro, in argento, in plum
bo nigro, in ferro: plumbi nigri aliqua in argento: ferri denique quædam in
ære.
Sed ordiar ab auro: id ab argento, uel hoc etiam ab illo, ſeu natura, ſeu
ars permiſcuerit ea, ſeparatur aqua ualenti, & puluere, qui ferè ex ijſdem re­
bus, ex quibus aqua, conſtat.
Verùm, ut hic etiam ordinem conſeruem, dicam
primò de compoſitionibus rerum, ex quibus aqua illa conficitur: deinde de
conficiendi ratione: tum de modo, quo aurum ſecernitur ab argento, uel ar­
gentum ab auro.
In omnibus autem ferè compoſitionibus ineſt atramentum
ſutorium uel alumen, quod ſola per ſe, magis tamen cum halinitro coniun­
cta ualeant ad ſeparandum argentum ab auro: cùm cæteræ res, ut eis adiumen
to ſint, ſolæ ſua ui, ſuaque natura ea metalla ſecernere non poſſunt: ſed uix mul­
tæ coniunctæ.
Verùm cùm plures compoſitiones exiſtant, aliquas ſubijciam.
In prima quidem, cuius uſus communis eſt & uulgaris, eſt atramenti ſutorij li
bra & tantundem ſalis ac aquæ fontanæ triens.
Secunda habet atramenti ſu
torij libras duas, halinitri unam, tantum aquæ fontanæ, uel fluuialis pondus,
quantum atramenti ſutorij, dum ignis ui in puluerem reſolueretur, perijt.
Ter
tia conſtat ex atramenti ſutorij libris quatuor, halinitri duabus & dimidia,
aluminis ſelibra, aquæ fontanæ ſeſquilibra.
Quarta ex atramenti ſutorij li­
bris duabus, halinitri totidem libris, aluminis quadrante, aquæ fontanæ do
drante.
Quinta ex halinitri libra, aluminis libris tribus, lateris comminuti ſeli
bra, aquæ fontanæ dodrante.
Sexta ex atramenti ſutorij libris quatuor, ha­
linitri tribus, aluminis una, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile
igni liqueſcit tertij generis item una, aquæ fontanæ ſeſquilibra.
Septima fit
ex atramenti ſutorij libris duabus, halinitri ſeſquilibra, aluminis ſelibra, lapi
dis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liqueſcit, tertij generis li­
bra, aquæ fontanæ dextante.
Octaua conficitur ex atramenti ſutorij libris du
abus, halinitri totidem libris, aluminis ſeſquilibra, fecis aquarum, quæ aurum
ab argento ſecernunt, libra: ad ſingulas autem libras affunditur aquæ puti­
dæ ſextans.
In nona inſunt laterum coctorum libræ duæ, atramenti ſutorij
una, halinitri item una, ſalis tantum, quantum manu comprehendi poteſt, aquæ
fontanæ dodrans.
Decima ſola caret atramento ſutorio & alumine: Habet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index