Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ignem excitet: quo modo tam catinus quàm focus dimidiæ horæ ſpacio ſa­
tis calefiunt: ac certe quidem ſi præcedente die uena in eadem fornace fue­
rit excocta citius calefiunt: ſi non fuerit excocta, tardius.
Focus uerò & ca­
tinus ni ante calefiant quàm inijciatur uena excoquenda, ipſi uitium facient,
metalla damnum.
Nam ſi puluis, ex quo uterque eſt confectus, fuerit æſtiuo
tempore humidus, hyberno congelauerit, uterque ruptus unà cum metallis
& alijs tonitru inſtar ſonum fundens diſſipatur non ſine magno hominum
periculo.
Deinde magiſter inijciat in fornacem recrementa: quæ liquefacta
ex ore defluent in catinum: mox obſtruat os luto, cum quo puluis carbonum
eſt permiſtus: id autem manu apponat ad pilum ligneum teres, craſſum di­
gitos quinque, altum palmos duos: cuius manubrium ſit longum pedes tres.

Tum conto uncinato recrementa extrahat ex catino: et ſi uenam auri uel ar­
genti diuitem excocturus eſt, plumbi centumpondium in ipſum imponat:
ſin pauperem, dimidium: ad illam enim ei multo plumbo opus eſt: ad hanc,
pauco.
Mox plumbo ſuperinijciat titiones, ut liqueſcat: poſtea ritè faciat o­
mnia & ordine quodam inijciat in fornacem, primo tantam panum, ex pyri
te conflatorum, portionem, quanta ad uenam excoquendam opus eſt: de­
inde uenæ, cum ſpuma argenti & molybdæna atque lapidibus qui facile igni
liqueſcunt ſecundi generis miſtæ tantum, quantum duo aluei capiunt: tum
tot carbones, quot recipit alueus bracteis ligneis contextus: poſtremò re­
crementa: fornace iam dictis rebus repleta uenam paulatim excoquat: ſed eam
non nimis ad poſteriorem fornacis parietem adijciat, ne circa nares follium fer­
ruminata ſpiritui impedimento ſit, ignisque minus luculenter ardeat.
Is certe
in præſtantium excoctorum numero ſemper habitus eſt, qui quatuor elemen
ta poteſt temperare.
Temperat autem qui uenæ, quæ terræ particeps eſt, non
plus quàm conuenit, in fornacem inijcit: qui aquam, quoties hanc res poſtu
lat, infundit: qui flatus follium moderatur arte: qui in ignem, qua parte lucu
lenter ardet, uenam iacit.
Magiſter quidem aquam in utranque fornacis par­
tem paulatim infundens carbones madefaciat, ut ad eos adhæreſcant tenu­
iſſimæ uenarum partes, quæ alioqui flatu follium, & ui ignium agitatæ &
ſublatæ cum fumo euolarent.
Sed quia diuerſa uenarum excoquendarum na
tura eſt, excoctores neceſſe habent focum nunc altum nunc humilem para­
re, & fiſtulam, in qua nares follium ſitæ ſunt, interdum ualde, interdum pa­
rum decliuem ponere: atque fornaci flatum follium modò lenem, modò uehe
mentem inſpirare.
Etenim ad uenas, quæ cito calefiunt & liqueſcunt, exco­
ctoribus opus eſt humili foco, fiſtula, quæ parum decliuis ſit poſita, flatu fol
lium leni: contrà ad eas, quæ tardè calefiunt & liqueſcunt alto foco, fiſtula,
quæ multum decliuis ſit collocata, flatu follium uehemente: ad has etiam o­
pus ipſis eſt fornace multum calfacta, & in qua prius recrementa ſunt reco­
cta, uel panes ex pyrite conflati, uel lapides, qui facile igni liqueſcunt, cocti:
quæ ni fiant uenæ inſidentes in foco fornacis, os obſtruunt & quaſi ſuffo­
cant: quod etiam minutulæ particulæ metallicæ, quæ, dum uenæ lauarentur,
ſubſederunt, facere ſolent.
Magni præterea folles habeant latas nares: ſi enim
anguſtæ fuerint, multus & magnus flatus nimis arctè & acutè inſpiratur
fornaci: unde materia liquefacta refrigeratur, & circa nares ferruminatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index