Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1parte lata ſit pedem, priore pedem & palmum: paulatim enim dilatetur. At
focus, qui eſt intra baſim, ſtratus ſit molybdæna, ex catino, in quo plumbum
ab argento ſeparatur, ſumpta.
Poſtrema parte, quæ ſumma eſt, tam altus, ut
digitos tantummodo ſex abſit à laminis: à qua æqualiter decliuis ad imam,
ut ſtannum, quo ſtillant panes, in catinum defluere poſſit.
Sed murus ad ter
tium murum longum, ut eum ab iniuria ignium tueatur, lateribus ſuper la­
minas æreas ſtatutis, & luto conglutinatis ducatur, altus pedes duos & pal
mum, ac digitos duos, craſſus palmos duos, inferius latus pedes tres & pal­
mum, atque digitos tres, nam utranque laminam ibidem contegat: ſuperius pe
des tres, etenim utrinque oblique aſſurgat.
Ad utrunque iſtius muri latus, qua
ſub ſumma eius parte ſuberit altitudine palmi & duorum digitorum, ſit ba­
cillum ferreum uncinatum, in foramine tertij muri longi incluſum: plumbo
etiam infuſo: ex quo muro extet palmos duos.
Ipſum latum ſit digitos duos,
craſſum digitum: habeat uncos duos: alterum ad latus, alterum parte poſtre
ma, & quidem ſuperiore: quorum uterque ſpectet murum: uterque craſſus ſit
digitum: uterque includatur in ultimum aut ſequentem aliquem annellum ca
tellæ ferreæ, quæ conſtet ex quatuor annellis: quorum quiſque longus ſit pal
mum & digitum, craſſus ſemidigitum.
Sed primus in foramine anteceden­
tis bacilli ferrei includatur: in uno autem aliquo ex reliquis tribus annellis al­
teruter ſequentis bacilli ferrei uncus.
Bacilla uerò duo antecedentia ſint lon
ga pedes tres et totidem palmos ac digitum, lata digitos duos, craſſa unum.

Vtrunque utriuſque caput habeat foramen: quorum poſterius teres ſit, & latum
digitum, in quo primus annellus, ut dixi, includendus eſt: prius longum di­
gitos duos, & dimidium, latum ſeſquidigitum.
Etenim hoc bacilli caput la­
tum ſit digitos tres, cùm reliquum eius corpus tantummodo digitos duos
ſit latum: poſterius caput digitos duos & dimidium.
In priora bacillorum fo­
ramina repagulum ferreum infigatur, longum pedes tres & palmos duos,
latum digitos duos, craſſum unum.
Id priore eius parte quinque parua fora­
mina quadrangula, undique lata duas tertias digiti partes, habeat: quorum ali­
ud ab alio diſtet ſemidigito: ſed primum à capite circiter digitum: in ea ſecre
tor clauum ferreum infigat: ſi fornacem anguſtare uoluerit, in poſtremum:
ſi dilatare, in primum: ſi mediocriter contrahere, in aliquod medium: eadem
cauſa eſt, cur alteruter bacilli uncus, modò in ultimo catellæ annello, modò in
tertio, nunc uerò in ſecundo includatur.
Dilatatur autem fornax, cùm panes
multi in ea collocantur: contrahitur, cùm pauci.
Veruntamen plures quàm
quinque collocari neque ſolent neque poſſunt: quinetiam panes tenues cauſa ſunt
cur paries introrſus ponatur: idem repagulum poſteriore parte utrinque cor
nu eiuſdem latitudinis & craſſitudinis, cuius ipſum eſt, habeat: quod extet
digitum.
Ea cornua obſtant, ne repagulum per foramen dextri bacilli pene­
tret: in quo infixum etiam tunc manet, cùm ipſum ac bacilla, parietes forna­
cis complexu ſuo non coercent & continent.
Porrò parietes fornacis tres ſint,
duo à lateribus, unus à fronte: nam à tergo murus alter eſt: qui à lateribus exi­
ſtunt, longi ſint pedes tres, & totidem palmos ac digitos duos, alti pedes du
os: prior uerò longus pedes duos, & palmum, atque digitos tres, altus, æque
ac parietes à lateribus, pedes duos: quiſque conſtet ex ferreis bacillis, pedibus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index