Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 cinerem inſpergit luto, & aquam affundens ſcopis uerrit: deinde inijcit
cinerem
cribratum, & aqua ſic madefactum, ut niuis inſtar in piſæ figuram
formari
poſſit: cinis uerò ſit ex quo lixiuium aqua percolata fuerit factum: nam ali
us
, quia pinguis eſt, denuo urendus eſſet, ut macer fieret.
Eum autem cinerem
manibus
compreſſis æquat, catinumque medium uerſus decliuem facit: tum
pilo
iam deſcripto ipſum tundit: poſtea duobus pilis paruis, item ligneis, for­
mat
canaliculum, per quem effluit ſpuma argenti: una enim manu compre­
hendit
unum, altera alterum: utrunque latum eſt palmum, craſſum digitos du
os
, altum pedem.
Vtriuſque manubrium aliquantum teres ad ſeſquidigitum
minus
quàm ipſum latum eſt, ſed longum pedes tres: tam uerò pilum quàm
manubrium
ex uno ligno factum eſt.
Mox calceatus inſcendit in catinum,
& eum undique pedibus calcat: quo modo ſubſidit & fit decliuis.
Deinde ite
rum
eundem tundit pilo magno: tum exuto dextri pedis calceo catini circu
lum
eo deſignat, & deſignatum excindit lamina ferrea utrinque curuata, atque
longa
palmos tres, lata totidem digitos: cui ſunt manubria lignea, alta pal­
mum
& digitos duos, craſſa item digitos duos.
Per ea penetrat utrinque pars
laminæ
ferreæ cuſpidata & ſuperius recuruata.
Quidam parte ligneæ bra­
cteæ
, cribrum cingentis, laminæ loco utuntur.
Ea uerò lata eſt tres digitos,
utrinque
ad extremum ſic inciſa, ut manibus teneri poſſit.
Poſtea tundit cana
liculum
per quem effluit ſpuma argenti.
Ne uerò cinis delabatur, aperturam
ſaxo
, ad hanc formato, obſtruit: ad quod apponit tabellam: cui rurſus ne de­
cidat
, trudem opponit: tum cineris alueum infundit, eumque pilo magno tun
dit
: iterum deinde iterumque cinerem inijcit, & eum pilo tundit.
Canaliculo
facto
ſiccum cinerem catino undique ſuperinijcit cribro, ac eum manibus con­
planat
& atterit: tum madefacti cineris alueos tres in marginem catini circum­
circa
inijcit, & operculum demittit.
Mox inſcendens in catinum, id undique
cinere
obſtruit, ne miſtura liquefacta effluat.
Deinde operculi operimento
ſublato
in catinum carbones alueo inijcit, prunas uerò batillo ferreo: & has
quidem
etiam per foramina, quæ operculum in lateribus habet, easque eodem
batillo
adæquat: atque tantum laborem & munus duarum horarum ſpacio per
ficit
: tum paruum truncum ſuperponit laminæ ferreæ, quæ in terra poſita eſt
ſub
canaliculo: ea longa eſt pedes tres & palmum, lata poſteriore parte pe­
dem
& palmos duos atque totidem digitos, priore palmos duos, & iterum to­
tidem
digitos: at trunco ſuperponit ſaxum, ac ipſi laminam ferream aſſimi­
lem
inferiori: in quam conijcit carbonum alueum bracteis ligneis contextum:
inque
eos tot prunas, quot batillo ferreo conijcere poteſt: atque catinus unius
horæ
ſpacio calefit: deinde conto uncinato, quo detrahit ſpumam argenti,
commouet reliquias carbonum.
Vncus aut longus palmum, & latus digitos tres
habet
figuram duorum triangulorum: cuius manubrium ferreum longum eſt
pedes
quatuor, ligneum uerò, in ferreum incluſum, ſex.
Verùm aliqui ſim­
plicem
contum uncinatum uſurpant.
Poſt horæ ferè unius ſpacium rurſus
eodem
conto uncinato commouet reliquias prunarum, & batillo eas, quæ in
canaliculo
iacent, in catinum inijcit.
Tum iterum poſt horæ ſpacium eodem
conto
commouet prunas: quas ni ita commoueat, in catino aliquis nigror ma­
net
, atque ea parte uitium facit: utpote non ſatis exiccatus: etenim miniſter com

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index