Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1mi maneant: qui æque ac axiculi ferrei uoluuntur in armillis æreis uel ferre­
is.
Hic axiculus diſtat à ſuperiore tigillo tranſuerſo circiter cubitum: & pro­
pe tignum ſtatutum habet tympanum dentatum, latum pedes duos & di­
midium: cui in fronte ſunt dentes ſeptem & uiginti: at altera axiculi pars a­
xem uerſus bracteis ferreis eſt tecta, ne à catena, quæ circa eam uoluitur, exe
datur.
Eius catenæ annulus extremus incluſus eſt in fibula ferrea, & in axi­
culum
infixa: ipſa catena ex loculamento exiens in orbiculo, qui eſt inter roſtri
tigna, uerſatur.
Etenim à loculamento ſurſum uerſus ad pedis & palmi altitu
dinem eſt gruis roſtrum: quod conſtat ex duobus tignis incluſis in axe, lon
gis pedes quindecim, latis palmos tres, craſſis duos: quæ à tergo axis emi­
nent cubitum: ibique fibulantur, ligneo præterea clauo, qui per ipſa & axem
penetrat, connectuntur: is clauus altera parte capitulum habet latum, altera
foramen, in quod infigitur paxillus ferreus, ut tigna cum axe arcte conſtrin­
gat.
Ea uerò roſtri tigna, fulciuntur & ſuſtinentur alteris duobus tignis lon
gis pedes ſex & palmos duos, latis & craſſis item palmos duos: quæ inferi­
us incluſa ſunt in formis axis, ſuperius ad tigna roſtri, qua abſunt ab axe cir
citer pedes quatuor, clauis ferreis affixa.
Poſt ſuperiora horum tignorum ca­
pita uerſus axem eſt fibula ferrea, inferius in tigna roſtri infixa, ut ea coerce­
at & conſtringat.
Vtriuſque tigni caput prius incluſum eſt in lamina ferrea
quadrangula, inter quas eſt tertia lamina ferrea quadrangula interiecta: qua
ratione fit, ut tigna roſtri neque dilabi poſſint, nec alterum in alterum incide­
re: quæ tigna ſuperiore parte bracteis ferreis ſunt tecta, ad pedum ſex lon­
gitudinem, ut lingua in eis promoueri poſſit: quæ lignum eſt ex oſtrya uel
alia quadam arbore dura factum, longum cubitum, latum pedem, craſſum
palmos tres: ex quo utrinque ad altitudinem & latitudinem palmi, pars inferi
us exciſa eſt, ut reliqua inter duo roſtri tigna ire & redire poſſit.
Priore autem
parte media exciſum eſt ad palmorum duorum & totidem digitorum lon­
gitudinem, ut orbiculus æneus, qui eſt circa axiculum ferreum, in eo uolui
poſſit.
Habet præterea lingua prope angulos quatuor foramina: in quibus
totidem orbiculi circumacti promouentur in roſtri tignis: ſed quia lingua,
cùm trahitur & retrahitur, ſonitum edit quodammodo ſimilem latratui canum,
apud nos ex eo nomen inuenit.
Vecti quidem promouetur, catina retrahi­
tur.
Vncus eſt ferreus, cuius annulus uertitur in fibula ferrea, in dextrum lin
guæ latus infixa: qui uncus includitur in unum aliquem ferreum clauum, qui
dextro roſtri tigno infixus eſt.
At à fronte axis orbiculus eſt æneus, cuius a­
xiculus ferreus incluſus eſt in roſtri tignis: in quo orbiculo catena, exiens ex
loculamento, uoluitur: atque per dorſum linguæ excauatum penetrans ad or­
biculum eius æneum, in ipſo circumacto uerſatur, deque eo deſcendentis un­
cus implicatur annulo, in quo incluſi ſunt annuli ſupremi trium catenarum
longarum pedes ſex, quæ penetrant per tres annulos ferreos, quos in fora­
minibus clauorum infixorum in medio operculi annulo eſſe dixi.
Itaque cùm
magiſter operculum grue uoluerit leuare, tunc miniſter in uecte ferreo inclu­
dit axiculum ferreum inferiorem, qui extat è tigno ſtatuto palmum & digi­
tos duos: eſtque ea parte axiculus etiam quadrangulus, latus ſeſquidigitum,
craſſus digitum.
Pari modo uectis foramen, in quo includitur, quadrangu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index