Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1incluſum eſt manubrium ligneum longum circiter pedes quatuor. Extractum ue
rò ex catino panem argenteum lapidi imponit, & altera eius parte molybdæ­
nam
, altera ſpumam argenti malleo decutit.
Tum orichalceis ſilis colligatis, et in
aquam intinctis eum purgat.
Cùm aut plumbum ſeparatur ab argento plus
argenti plerunque reperitur, quàm cùm experimentum fieret: etenim ſi ante
in centumpondio inerant unciæ tres, & totidem drachmæ, inueniuntur un
ciæ tres & dimidia.
Sed molybdæna remanens in catino plerunque, alta eſt pal­
mum
: qua ſublata cinis reliquus rurſus cribratur: quod reſidet in cribro, quia
molybdæna eſt, ad molybdænam adijcitur.
Cinis uerò, qui decidit per cri­
brum, eundem, quem prius, præbet uſum: quinetiam ex eo & puluere oſſium
catilli fiunt cinerei.
Poſtremò ad parietem, ad quem fornax eſt extructa, pom­
pholyx lutea adhæret: atque etiam ad operculi annulos, qui prope foramina
ſunt: ea, poſtquam multa adhæſerit, abſtergitur.
Panis A. Lapis B. Malleus C. Fila orichalcea D. Vas aquam
continens E. Fornsx ex qua panis exemptus eſt, adhuc fumans
F. Baiulus panem ex officina deportans G.
180[Figure 180]
Sed grus, ut etiam hoc organum deſcribam, quo operculum leuatur, ita
ſe habet.
Primò eſt ſtatutus axis quadrangulus undique latus pedem, longus
pedes XII. eius codax inferior uertitur in catillo æneo, incluſo in alterum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index