Cùm autem argentum uidetur ipſi eſſe perpurgatum, tunc batillo carbo
nes ex teſta amouet: paulo pòſt aquam haurit cochleari æneo, cui manubri
um ligneum eſt, longum pedes quatuor: quodque ex altera parte in fundi &
marginis medio habet paruum foramen, per quod ferè canabis ſemen pene
trat. Hoc cochleare ter replet aqua, ter ea per foramen tota effluens in argen
tum, paulatim ipſum reſtinguit: ſi enim repente aquam multam in id infun
deret, diſſiliret atque læderet aſtantes. Deinde artifici ferreus eſt contus cuſpi
datus, longus pedes tres: cui manubrium ligneum totidem pedes longum:
hunc contum in teſtam infigit, ut eam commoueat. Idem efficit conto ferreo
uncinato, lato digitos duos, alto palmum: cuius pars ferrea item longa eſt
tres pedes, lignea, ſiue manubrium, totidem. Tum teſtam ex foco amotam ba
tillo uel furca ſubuertit: quo modo argentum dimidiati globi figura in ſolum
cadit: quod batillo rurſus ſublatum inijcit in uas, in quo ineſt aqua: ubi ad
huc magnum ſonitum reddit, uel panem argenteum furca ſublatum ſuperim
ponit, inſtrumento ferreo uulſellæ ſimili, in uas aqua refertum impoſito. Mox
refrigeratum rurſus ex uaſe, exprimens trunco, ex oſtrya fracto ſuperponit,
& malleo percutit, ut, ſi puluis in teſtam iniectus, ad ipſum adhæſerit, de eo
decidat. Purgat etiam argentum eodem inſtrumento, in uas aquæ plenum im
poſito ſuperimpoſitum, filis orichalceis colligatis, & in aquam intinctis: quem
laborem percutiendi & purgandi iterat, uſque dum omnino fuerit purum. Po