Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1uitandi cauſa alibi ſedem collocant, uerum etiam ex regionibus macris & ni
hil
ferentibus migrant in opimas & fertiles: uel cùm tanta multitudo fuerit
orta
, quantam non ſatis commode alit regio, partim aliò ad habitandum eunt.

Quo
ſanè modo alia ora parsque terrarum onus, quo premitur, in alia ſæpe de­
ponit
: quibus de cauſis Scandia, peninſularum omnium maxima, olim ma­
gnam
Gothorum copiam unà cum coniugibus & liberis effudit in Sarmati
am
& Daciam.
Cymbros uerò et Teutones, ex ultimis Galliæ Belgicæ oris,
in
quas è Germania commigrarunt, maris inundationes exegerunt.
Et eædem
ac
terræ motus atque eruptiones ignium & aquarum calidarum effuſiones ex
Ænaria
colonos, quos Hiero tyrannus Syracuſanus miſerat.
Atque his fe­
de cauſis gentes aut uictæ ab his quæ migrarunt, expelluntur & eijciun­
tur
ex proprijs ſedibus ac poſſeſſionibus, uiciſſimque etiam ipſæ in alienas ir­
ruunt
& eas occupant: aut ſubactæ & bello domitæ uictricibus ſeruiunt: aut
tam
uictæ quàm uictrices communi conditione libertatis eandem regionem
obtinent
.
Simili modo animantes rationis expertes, maxime uolucres, ex re
gionibus
in quibus & natæ ſunt & uiuere conſueuerunt, nunquam reditu­
in exteras ſe conferunt: etſi rarius.
Quo pacto ab hinc annos ſex, locuſtæ,
diræ
herbarum, leguminum, ſegetum, ſtirpium, quas uaſtant, peſtes, gregatim
inuolarunt
in Pannonias, in Daciam, in ueterem regionem Marcomanno­
rum
, Lygiorumque: ut quondam etiam ſæpe ex Africa in alias Europæ oras.

Quin
ut interdum unicus homo in longinquas regiones abit, nec redit un­
quam
, ita unum ſolum animal: quo modo annos abhinc propè uiginti in No
rico
captum eſt animal canis uillis ueſtitum: cuius, ut cephi Æthiopici, prio
ribus
pedibus ſimilitudo erat cum humanis manibus: poſterioribus cum
humanis
pedibus.
Et Alberti cognomento Magni temporibus in Slauorum
ſyluis
comprehenſæ ſunt animantes duæ, mas & fœmina, quarum pedes prio
res
item erant ſimiles manib.
humanis: poſteriores pedibus humanis: eas ue
ipſe putauit eſſe in ſimiarum genere.
Ac ibim Ægyptiam in Alpibus à Mar­
co
Egnatio Caluino præfecto uiſam Plin. memoriæ prodidit.
Aquilam q̊que
Northuſæ
in Toringia, quum ibi conſenuiſſet, mortuam ſcimus.
Hoc etiam an­
no
, qui eſt octauus & uiceſimus imperij Caroli quinti, lanius quidam Dyn
celſpyhelenſis
aquilam profligatam occidit, & quaſi donum ſenatui attulit:
quæ
aquila in eum in equo ſedentem, pridie Epiphaniæ prope Rotelin op­
pidum
impetu tam uiolento inuolauit, ut non procul abeſſet à periculo ui­
.
Eodem modo ueriſimile eſt aliquos etiam piſces, cùm ſemel reliquerunt
mare
, in fluuios, qui per longin quas regiones fluunt, ingredi, & nunquam in
idem
redire.
Hactenus de generibus animantium dixi, quæ in regionem
è
qua egreſſæ ſunt, non reuertuntur: nunc dicam de his quæ reuerti ſolent:
quæ
& eædem ſunt, & eadem ferè de cauſa, caloris ſcilicet uel frigoris uitandi,
à
regione, cuius incolæ ſunt, ſemigrant: & quidem æſtate in locis frigidis, hye
me
in tepidis morantur.
Etenim homines qui ualetudini dant operam, ut tu
eri
ſe poſſint à calore, in æſtituis ſunt: ut à frigore, in hybernis: qui mos in pri
mis
fuit Romanis.
Atque etiam reges et domini multarum gentium æſtate in
alias
terras abeunt, in alias hyeme: nam reges Perſarum olim hyberno tem­
pore
Babylone degebant, uerno Suſis, æſtiuo in Ecbatanis.
Eodem modo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index