Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1minus in ſuperiore remaneat, quam rationem liber undecimus explicabit. Py
rytes autem, quia plerunque non modo æs, ſed etiam argentum in ſe continet,
quomodo excoquendus ſit cùm de argenti uenis ſcriberem, expoſui.
Sed ſi
in eo argenti minimum fuerit, & æs, quod ex eo conflatur, non facile tracta­
ri poterit, ratione, quam proxime explicaui, excoquatur.
Poſtremò lapis fiſſi­
lis æroſus, ſiue bitumen, ſiue ſulfur in ſe contineat, uſtus excoquatur cum la­
pidibus, qui facile igni liqueſcunt, ſecundi generis, conficianturque panes, qui­
bus recrementa ſupernatant.
Ex panibus ſepties plerunque crematis & reco­
ctis conflentur recrementa & duplices panes: quorum alteri ærei ſunt, & in­
fimum in catino locum occupant: atque hi uenduntur dominis officinarum,
in quibus argentum ab ære ſecernitur: alteri cum primarijs panibus recoqui
ſolent.
Si uerò lapis fiſſilis paruam æris portionem in ſe contineat, uratur, ſub
pila ſubiectus comminuatur, lauetur, cribretur: ramentum inde confectum ex­
coquatur: & ex eo fiant panes: ex quibus crematis æs conficiatur: uerùm ſi ad
lapidem fiſſilem chryſocolla, uel cæruleum, uel terra lutea aut nigra adhæ­
ſerit, in quibus æs & argentum inſunt, non lauetur, ſed comminutus cum lapi
dibus, qui facile igni liqueſcunt, ſecundi generis eodem modo excoquatur.

At plumbi nigri uena ſiue molybdæna fuerit, ſiue pyrites, ſiue lapis, ex quo
id conflatur, plerunque excoquitur in proprijs fornacibus, de quibus ſupra di
xi, ſed non minus ſæpe in tertia, cuius os ſemper patet.
Focus & catinus con
ficiuntur ex puluere, in quo parua quædam ſquamæ ferri portio ineſt: recre
menta ferri potiſſimum talis uenæ additamentum ſunt: quorum utrunque ſo
lertes excoctores utile arbitrantur, & ère dominorum eſſe: quòd ea ferro na­
tura ſit, ut nigrum plumbum in unum cogat.
Si molybdæna uel lapis, ex quo
id conflatur, excoquitur, mox è fornace in catinum effluit plumbum: quod
recrementis detractis cochleari hauſtum effunditur: ſi uerò pyrites, primò è
fornace, ut Goſelariæ uidere licet, in catinum defluit liquor quidam candi­
dus, argento inimicus & nociuus: id enim comburit: quocirca recrementis,
quæ ſupernatant, detractis effunditur: uel induratus conto uncinato extra­
hitur: eundem liquorem parietes fornacis exudant: deinde ex fornace in ca­
tinum defluit ſtannum, hoc eſt miſtura plumbi nigri cum argento: de quo
ſtanno prius detrahuntur recrementa, non raro, ut nonnulli pyritæ ſunt, can
dida, poſterius pyritæ panes, ſi quos habet: in his aliqua æris portio ſolet in
eſſe: ſed quia perexigua & ſyluæ carbonum copiam non ſuppeditant, æs ex
ipſis non conflatur.
Ex ſtanno aut in catillos ferreos infuſo, item fiunt panes:
qui, cùm in ſecunda fornace coquuntur, argentum ſeparatur à plumbo: quod
partim in ſpumam argenti, partim in molybdænam mutatur: ex quibus in pri
ma fornace recoctis conficitur plumbum depauperatum: nam eius centum
pondium unam tantummodo argenti drachmam in ſe continet: cùm antea­
quam argentum ab eo ſepararetur in eius centumpondio argenti plus minus
unciæ tres inerant.
Sed lapilli nigri & cæteri, ex quibus conficitur plumbum
candidum, excoquantur in ſui generis fornacibus: quæ anguſtiores quam re­
liquæ fornaces eſſe debent, ut ignis paruus, quem poſtulat uena, paretur: ſed
altiores, ut anguſtiam ſua altitudine compenſent: & ferè eadem capacitas, quæ
aliarum eſt fornacum, fiat: ſuperius à fronte clauſæ ſint, ab altero latere pateant,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index