Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Alij uenam in ferreis catillis excoquunt hoc modo. Arida, & quidem exi
gua, ligna in lateres circiter ſeſquipedem inter ſe diſtantes uiciſſim recta &
tranſuerſa imponunt & incendunt: ad quæ apponunt catillos ferreos luto
interius oblitos, & uena fracta plenos.
Itaque cùm uentus acris ignis flammam
perfert in catillos, tunc uena ſtillat plumbo: quod ut confluere poſſit, uena
forcipe agitatur: quàm primum autem conijciunt eam omne plumbum exu
daſſe, catillos forcipe prehendentes auferunt, & plumbum in uacuos catil­
los effundunt: atque ſic ex multo unà confuſo panes efficiunt.
Alij uenam,
cum qua cadmia non eſt miſta, excoquunt in fornace ferrariæ ſimillima: in
cuius fouea catinum ex terra comminuta, & cum puluere carbonum permiſta
faciunt: atque in eum conijciunt uenam fractam, uel eius ramenta lotura col­
lecta, ex quibus plus plumbi conficitur: ſi uenam, eam unà cum carbonibus
& paruis lignis aridis excoquunt: ſi ramenta, cum carbonibus tantum: utranque
uerò materiam, leni follium flatu.
Catino eſt canaliculus, per quem liquidum
plumbum defluit in catinum ſubiectum, atque ex eo fit panis.
Ligna A. Lateres B. Catilli C. Fornax D.
Catinus E. Canaliculus F. Catinus ſubiectus G.
169[Figure 169]
Alij in tumulo, è fodinis egeſto, & uentis expoſito focum conſtruunt. al
tum pedem, latum pedes tres, longum quatuor & dimidium: eumque qua­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index