At quibus duæ ſunt fornaces, eorum partim in prima coquunt miſturam,
& in ſecunda non modo eandem recoquunt, uerum opera etiam uitrea re
ponunt: quanquam in diuerſis cameris partim in ſecunda materiam coquunt
pariter & recoquunt, in tertiam uerò opera uitrea recondunt: atque ita illi ca
rent tertia fornace, hi prima: ſed iſtiuſmodi fornax ſecunda differt ab altera
fornace ſecunda: etenim rotunda quidem eſt, ſed eius caua pars lata pedes
octo, alta duodecim, quod conſtet ex tribus cameris: quarum infima non diſ
ſimilis eſt inferiori alterius ſecundæ fornacis. In mediæ uerò cameræ muro
ſunt ſex fornices: quæ cum ollæ calefactæ in eam impoſitæ fuerint, etiam luto
obſtruuntur relictis modicis feneſtellis: in huius mediæ cameræ ſumma &
media parte eſt foramen quadrangulum, cuius longitudo, itemque latitudo
ad palmum: per id calor penetrat in ſupremam cameram: quæ poſteriori par
te habet os, ut in oblongum uas fictile, in ea locatum, opera uitrea paulatim
refrigeranda reponi poſſint. Ea autem parte ſolum officinæ eſt altius, aut ſca
mnum habet appoſitum, ut uitrarij conſcendentes commodius opera poſ
ſint recondere.

Alterius fornacis ſecunda camera infima A. Media B. Suprema C.
Eius os D. Foramen rotundum B. Foramen quadrangulum F.