1rem in hac re inſumpturus primò in catinum conijciat carbones, atque ipſis tan
tam ferri uenam comminutam & cum calce, aquis nondum reſtincta, permi
ſtam inſpergat, quantam batillum ferreum capit. Tum iterum ac ſæpius &
carbones inijciat, & eis uenam inſpergat: & quidem uſque dum aceruum cle
menter aſſurgentem conſtruat: quem tandem carbonibus incenſis igni, fol
lium, artificioſe in fiſtula collocatorum, flatu ad ardendum excitato, exco
quat: quod opus perficere poteſt modò horis octo, modò decem, nunc ue
rò duodecim. Ne autem ignis ardor ei faciem, ut ſolet, adurat, totam pileo te
gat: cui tamen ſint foramina per quæ cernere & ſpirare poſſit: ad fornacem
ſit pertica, qua quoties res poſtulat, poſtulat autem cùm folles nimis acrem
flatum inſpirant, uel ipſe uenam reliquam & carbones adijcit, aut recremen
ta detrahit, fores canalis, per quem aquæ defluunt in rotam, axem, qui folles
comprimit, mouentem ſiſtat, uel uerſari permittat: quo ſane modo ferrum con
fluit, & maſſa pendens duo triaué centumpondia, pro ut uena ferri fuerit di
ues, poterit confici: mox magiſter uiam recrementorum conto aperiat: quæ
cùm tota defluxerint, maſſam ferream refrigerari ſinat: poſtea ipſe & mini
ſtri trudibus ferreis commotam de fornace in terram deijciant: eamque marcu
lis ligneis, quibus manubria ſint tenuia, ſed quinque pedes longa, percutiant,
ut & recrementa, quæ adhuc ad eam adhæreſcunt, decutiant, ac ipſam adu
nent ſimul & dilatent. Etenim ſi ſtatim incudi impoſitam percutiet magnus
malleus ferreus, ab axis, quem uerſat rota, dentibus ſublatus, diſſipetur: atta
men non multo poſt forcipibus ſublata, & eidem malleo ſubiecta acuto fer
ro in partes quatuor, uel quinque, uel ſex, prout magna fuerit aut parua, ſece
tur: ex quibus in altero camini foco recoctis, & rurſus incudi impoſitis fabri
formant maſſas quadrangulas, uomeres, canthos, ſed in primis bacilla: quo
rum quatuor, aut ſex, aut octo pendunt quintam centumpondij partem: atque
ex his denuo uaria inſtrumenta confici ſolent. Ad quanque autem mallei per
cuſſionem adoleſcens cochliari aquam in candens ferrum, quod formant fa
bri, infundit: atque hinc eſt quod percuſſiones tam magnum ſonum edunt, ut
longe ab officina audiatur. Maſſa autem de fornace, in qua ferri uena exco
quitur, deiecta in catino remanere ſolet ferrum durum, & quod difficulter
ducitur: ex quo confici poſſunt præferrata pilorum capita, & duriſſima quæque
opera.

Focus A. Aceruus B. Via recrementeorum C. Maſſa D.
Marculi lignei E. Malleus F. Incus G.
Marculi lignei E. Malleus F. Incus G.