Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſub quibus item ſint bracteæ clauis ad ea alligatæ. Poſtremò quæque bractea
habeat parua foramina, in quæ tamen digitus immitti poſſit, ut lutum, quod
interius illiniri debet, adhærere poſſit.
Operculum præterea habeat tres an
nulos ferreos incluſos in clauorum ferreorum foraminibus, quæ ſint in eo­
rum capitibus admodum latis.
Hi claui ea parte connectant bacilla cum cir
culo medio: annulis uerò inijciantur unci catenæ, qua operculum ſubleua­
tur, quod fit, cùm magiſter catinum præparat.
Saxa quadrangula A. Saxeus orbis B. Spiritalia foramina C. Muri
interiores D. Catinus E. Operculum F. Circuli G. Bacilla H. Fo
ramina operculi I. Operimentum K. Annuli L. Fiſtulæ M.
Foriculæ N. Catenæ O.
177[Figure 177]
In fornacis autem orbem uel tabulas æneas & ſaxa inijciatur lutum cum ſtra­
mentis permiſtum, altum tres digitos: atque tundatur pilo ligneo uſque eo dum
ad digiti altitudinem deprimatur.
Pilum uerò ſit teres et altum palmos tres,
inferius latum duos, ſurſum uerſus anguſtius: cuius manubrium longum ſit
pedes tres: quà in pilum includitur, circulo ferreo cingatur.
Quinetiam ſa­
xis ſuperius illinatur lutum, etiam cum ſtraminibus miſtum craſſitudine pal­
mi: in quod occumbat operculum.
Hæc omnia quamprimum labefactata fue
rint, reficiantur.
Artifex, qui hoc ſeparandorum metallorum munus ſuſtinet,
laborem in duas duorum dierum operas diſtribuit: altero mane paucum pri­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index