Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1qua parte mare ad litus ſtagnauerit, & ampla fuerit ac æquata campi plani­
cies
, in quam marini fluctus non infunduntur, ea uel tria, uel quatuor, uel
quinque
, uel ſex, incilia fiunt, lata pedes ſex, alta duodecim, longa ſexcentos:
uel
longiora, ſi planicies illa ſe extendit in longius ſpacium: eorum unum ab
altero
diſtat ad pedes ducentos.
Rurſus inter ea fiunt tria incilia tranſuerſa: quin
foſſa
principalis ſic agitur, ut aquas è ſtagno hauſtas, infundere possit in in­
cilia
, atque hæc in ſalinas, quibus inter incilia planicies plena eſt.
Salinæ autem
ſunt
areæ ad modicam altitudinem depreſſæ: circa quas terræ, ex eis, cùm de­
primerentur
, effoſſæ, uel cùm purgarentur, extractæ, aggerantur: atque etiam
inter
areas fiunt aggeres pedem alti: qui retinent aquas in eas immiſſas.
Inci
lia
habent ora, per quæ aquas primæ quæque areæ recipiunt.
Areæ quoque ha
bent
ora, per quæ aquæ rurſus ex alijs in alias permanant.
Præcipitur autem
libramento
, ut aquæ ex area in aream influere, & eam replere poſſint.
His
mnibus
recte & ordine factis, ſepto recluſo aperitur os ſtagni, quod aquas
marinas
cum aqua pluuia, uel fluuiali permiſtas continet: ac omnia incilia con­
plentur
.
Deinde aperitur os primæ cuiuſque areæ: quæ reliquas talibus aquis
replet
: cùm ſale, in quem denſantur, totas areas incruſtauerint, ipſæ de­
nuo
ab omnibus rebus terrenis purgantur: tum rurſus prima quæque area in
cili
proxima repletur iſtiuſmodi aquis: quæ relinquuntur, donec plurimis
earum
partibus tenuibus, ardore ſolis in halitum conuerſis & diſſipatis ali­
quantum
craſſeſcant: mox aperto ore ex ea emittuntur in ſecundam: ubi cum
certo
temporis ſpacio manſerint, eius quoque os aperitur, ut in tertiam aream
influant
: in qua tandem totæ ſpiſſantur in ſalem.
Areæ uerò iterum atque ite­
rum
, ſale exempto, marinis aquis complentur.
Verùm ſal raſtris ligneis cor
radetur
, batillis eijcitur.
Mare A. Stagnum B. Septum C. Incilia D.
S
alinæ E. Raſtrum F. Batillum G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index