Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1mili modo alterius ordinis media tigna obliqua incumbant in trabem lon­
gam, quæ alijs rectis imponatur.
Ab unaquaque præterea trabe, in duabus il
lis & quarto muro longo collocata, ſurſum uerſus ad duos pedes ponatur
tignum tranſuerſum: quod ex medio tigno obliquo primi ordinis ad medi
um tignum obliquum ſecundi ordinis pertineat: quibus tignis tranſuerſis
imponatur canalis ex una arbore cauatus: tum à cuiuſque tigni medij primi or­
dinis tergo tignum, longum pedes ſex, pertingat ferè ad canalem: cuius tigni
caput inferius ſuſtineat tigillum longum duos pedes.
Id uerò inſiſtat in eo­
dem tigno medio primi ordinis: ſimiliter à cuiuſque tigni medij ſecundi ordi
nis tergo tignum ferè pertingat ad canalem, ſed longum pedes ſeptem: cuius
item caput inferius ſuſtineat tigillum, quod inſiſtat in eodem tigno medio
ſecundi ordinis: itaque ſuprema parte ad primi & ſecundi ordinis principalia
tigna obliqua affigantur aſſerculi longi, ad quos appendantur tegulæ cocti
les: media, ad primi & ſecundi ordinis media tigna: infima, ad tigna, quæ à
tergo cuiuſque tigni medij primi & ſecundi ordinis fere pertingunt ad cana­
lem: attamen ad aſſerculos, ad hæc tigna affixos, inferiores affigantur ſcan­
dulæ abiegnæ in canalem penetrantes: minus enim imber maximus, uel nix
liquefacta permanat in domicilium.
At interiores ſubſtructiones, quæ ſuſti
neant obliqua tigna ſecundi ordinis, & aduerſa tertij, quod inſolentes non
ſint, non neceſſe habeo explicare.
In hac autem domicilij parte ad ſecundum
murum longum ſint fornaces, in quibus panes ærei fathiſcentes iam torre fa
cti coquuntur, ut denuo æris colorem & ſpeciem habeant, ſicuti re uera ſunt
ærei: reliquum ſpacium occupent aliæ duæ fornaces: una, in qua calefiunt æ­
rei panes integri: altera, in qua ignis calore torrentur fathiſcentes: & uia, quæ
à ianua eſt ad fornaces.
Tum in medio tertij & quinti muri tranſuerſi ſpacio
ſimiliter duo tigna ſubſtratis ſaxis erigantur: quorum utrunque ſit altum pe­
des octo, latum & craſſum duos.
Alterum à ſecundo muro longo diſtet pe­
dibus tredecim, alterum totidem à tertio muro longo.
Ipſa uero inter ſe di­
ſtent pedibus item tredecim: his duobus tignis & tertio muro tranſuerſo ſu
perponantur duæ trabes longæ pedes unum & quadraginta ac palmum, la
tæ & craſſæ pedes duos.
Aliæ item duæ trabes eiuſdem longitudinis, latitu
dinis, craſſitudinis ſuperponantur alijs duobus tignis ſtatutis, & ſeptimo mu
ro tranſuerſo: capita binarum trabium, qua coeunt, fibulis ferreis copulen­
tur.
In eis autem trabibus rurſus collocentur trabes una & uiginti, longæ pe
des tredecim, latæ pedem, craſſæ palmos tres: quarum prima locetur in ter­
tio muro tranſuerſo, ultima in ſeptimo muro tranſuerſo, reliquæ in medio
eorum ſpacio: diſtetque una ab altera pedibus tribus.
In harum formis, qua ſpe­
ctant ſecundum murum longum includantur capita totidem tignorum ob
liquè erectorum in aduerſa, quæ recta ſuper ſecundum murum longum ſunt
ſtatuta: fiatque hoc modo alter camini paries obliquus.
At qua ſpectant terti­
um murum longum in earundem trabium formis includantur capita toti­
dem tignorum obliquè erectorum, in aduerſa tertij parietis obliqui tigna:
fiatque hoc modo alter alterius camini paries obliquus.
Ne uerò hic incidat
in contrarium obliquum, ille in contrarium rectum, caueatur partim crebris
bacillis ferreis, ex nonnullis tignis ad eis oppoſita pertinentibus: partim ti­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index