Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1magis tamen poſtea, quanta et qualia eſſe dedeant, poterit intelligi: nunc de
parietibus quibuſdam & tectis dicam.
Primò ſuper ſecundum murum lon­
gum ſtatuatur paries omnino ſimilis ei, cuius ſtructuram libro nono expli­
caui, cùm deſcriberem officinam, in cuius fornacibus uenæ auri, argenti, æ­
ris excoquuntur: ex hoc pariete tectum, quod conſtet è tegulis coctilibus, ad
primum murum longum pertineat: ea uerò domicilij pars in ſe contineat fol­
les, machinas eos comprimentes, organa eoſdem diducentia: deinde in me­
dio ſpacio, quod eſt inter ſecundum & tertium murum tranſuerſum, ſubſtra­
tis ſaxis erigatur tignum altum pedes octo, craſſum & latum duos: quod di
ſtet à ſecundo muro longo pedibus tredecim.
In hoc tigno ſtatuto & ſecun
do muro tranſuerſo, qui ea parte habeat foramen quadratum, altum & latum
pedes duos, locetur trabs longa pedes quatuor & triginta atque palmum.
Al
tera quoque trabs eiuſdem longitudinis, latitudinis, craſſitudinis collocetur
in eodem tigno ſtatuto, & tertio muro tranſuerſo.
Earum uerò duarum tra­
bium capita, quà coeunt, fibulis ferreis copulentur.
Simili modo à tigno ſta
tuto uerſus murum quartum ad decem pedes alterum tignum erigatur, &
duæ trabes ipſi ac muris imponantur: quæ ſimillimæ ſint iam dictis.
In his
duabus trabibus & quarto muro longo locentur trabes numero decem &
ſeptem, longæ pedes tres & quadraginta, atque palmos tres, latæ pedem, craſ
ſæ palmos tres: quarum prima ſuperponatur ſecundo muro tranſuerſo, ulti
ma continenter ad tertium & quartum murum tranſuerſum, cæteræ in me­
dio eorum ſpacio.
Diſtet autem una ab altera pedibus tribus. In ipſarum for­
mis, quæ ſunt in capitibus, quæ ſpectant ſecundum murum longum, inclu­
dantur capita totidem tignorum obliquè erectorum in aduerſa illa, quæ re­
cta ſuper ſecundum murum longum ſtatuta ſunt: fiatque hoc modo alter ca­
mini paries obliquus, aſſimilis ei, quem nono libro deſcripſi.
Ne uerò hic i
cidar in parietem rectum, cauetur bacillis ferreis, ſed raris: & quidem propte­
rea quod quatuor camini latericij, qui in hoc ſpacio conſtruentur, cum par­
um ſuſtineant: retro ad pedes duodecim itenim in formis trabium, in dua­
bus illis & quarto muro longo collocatarum, includantur capita totidem ti
gnorum obliquè erectorum in alia totidem tigna item obliquè erecta, quo
rum capita inferiora quoque includantur in formis trabium, qua in quarto mu
ro longo collocatæ ſunt.
Illorum uerò tignorum obliquorum capita ſuperi
ora cum horum capitibus ſuperioribus coniungantur.
Sed cùm tigna obli­
qua primi ordinis à tignis ſecundi ordinis abſint pedes duodecim, ut cana­
lis in medio ſpacio bene locari poſſit, inter bina quæque denuo bina obliquè
erigantur: quorum capita inferiora etiam includantur in formis trabium, in
duabus illis trabibus et quarto muro longo collocatarum: diſtentque inter ſe
cubito.
Superius uerò caput alterius longi pedes quindecim incumbat in ter­
gum tigni primi ordinis alterius, longi pedes decem & octo, in tergum tigni
ſecundi ordinis, quod abeſt longius.
Eiuſmodi autem medijs tignis obliquis
tales ſint ſubſtructiones: ſuper alteram quanque trabem in duabus illis trabibus
& quarto muro longo collo catam ſtatuatur tignum rectum: quod etiam i­
pſum, ut ſatis habeat firmitatis, fulciatur obliquo tigno.
His rectis impona­
tur trabs longa, in quam incumbant unius ordinis media tigna obliqua.
Si­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index