Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1octo & dimidium, latum ſeptem & dodrantem, altum, ſi ligna cremantur,
ferè quatuor, ſi ſtramina, ſex.
Tum autem bacillum ferreum, ad quatuor pe­
des longum, in foramine ferrei pedis, qui in medij oris, lati pedes tres, ſolo
inſiſtit, includunt: & in ipſum intus procedens ſtramina inijciunt: at unam­
quanque cortinam ex ferri uel plumbi nigri laminis, longis pedes tres, & toti
dem latis, minus duobus digitis quadrangulam conficiunt, longam pedes
octo, latam ſeptem, altam ſemipedem: quæ laminæ iccirco non admodum
craſſæ ſunt, ut aqua citius igni caleſcat, & decoquatur: quò uerò ſalſior fue­
rit, eò breuiore tempore denſatur in ſalem.
Hanc cortinam, qua laminæ cla­
uis confixæ compinguntur, maltha, quæ habet taurinum iecur, taurinumque ſan­
guinem & cinerem, oblinunt: ne ſalſa effluat, aut exudet.
Ad utrunque foci me­
dij latus bina tigilla quadrangula ad tres pedes longa, ad ſemipedem lata &
craſſa ſic defodiunt in terra, ut alterum ab altero diſtet pede: utrunque ſeſqui­
pede altius quàm cortina aſſurgat: quibus, poſtquam cortina fuerit in foci
muris locata, immittuntur duo tigilla eiuſdem latitudinis & craſſitudinis, ſed
longa pedes quatuor: quæ, ne decidant, curta tigilla excauata continent.
Il­
lis autem longis tres perticas, longas pedes tres, latas digitos tres, craſſos du
os tranſuerſas imponunt: quarum alia ab alia diſtat pede.
Singulis autem ter­
nos bacillorum ferreorum uncos inijciunt, binos extra tigilla, ſingulos in e­
orum medio.
Hæc bacilla pedem longa utrinque ſunt uncinata: alter uncus
dextram, alter ſiniſtram ſpectat: inferiorem quenque inijciunt fibulis, quæ u­
trinque clauis fundo cortinæ affixæ in medio curuatæ eminent.
Sunt præte­
rea duæ perticæ longæ pedes ſex, latæ palmum, craſſæ digitos tres: quæ pri
ori tigillo ſubditæ in poſteriore iacent: utriuſque poſteriori capiti inijciunt un
cum bacilli ferrei, longi pedes duos, & digitos tres: cuius caput inferius re­
tortum
cortinam ſuſtinet: nam eius poſterior pars duobus poſterioribus fo­
ci angulis non inſiſtit, ſed ab eis abeſt ferè beſſem, ut flamma, & fumus elu­
ctari poſſint: quæ poſterior foci pars ſemipedem craſſa, ſemipede altior eſt
quàm cortina: quam craſſitudinem & altitudinem etiam habet paries inter
hunc & tertiam caſæ partem medius & utrique contiguus, ut hæc, ex terra &
cinere factus, non ut ille lapidibus ſalſis ductus: ſed cortina prioribus duo­
bus foci angulis, eiusque lateribus inſiſtit: quæ, ne flamma ex foco exiliat, ci­
nere obturant.
Si ſalſæ ſitula infuſa in omnes cortinæ angulos influit, recte
eſt ſuper focum impoſita.
Focus A. Os foci B. Cortina C. Tigilla in terra defoſſa D.
Tigilla eis immiſſa E. Pertica breuiores F. Minora bacilla fer/
rea uncinata G. Fibulæ H. Perticæ longiores I. Maiora ba­
cilla ferrea uncinata K.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index