Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
< >
page |< < of 599 > >|
1turam. Quàm autem uere hoc dicant non uideo: cum argentaria metalla
Fribergi ad annos iam quadringentos inexhauſta durent, plumbaria Goſe
lariæ ad ſexcentos, quorum utrunque ex annalium monumentis conquiri
poteſt: Schemnicij uero & Cremnicij communia argenti et auri ad octin
gentos, quod antiquiſsima incolarum priuilegia loquuntur.
Sed dicunt
ſingularum fodinarum quæſtum ſtabilem non eſſe quaſi uero metallicus
uni fodinæ aut ſit aut addictus eſſe debeat, ac non multi communiter im­
penſas faciant in metalla: aut peritus artis non fodiat alteram uenam, ſi pri­
oris fortuna eius uotis amplius non reſponderit: attamen Schonbergij me
talli, quod Fribergi eſt, quæſtus ſupra hominis ætatem ſtabilis permanſit.

Verum mihi non eſt in animo derogare aliquid de dignitate agriculturæ,
minusque ſtabilem quæſtum metallicorum eſſe, non libenter modo, ſed etiam
ſemper fatebor, quod uenæ tandem deſinant effundere metalla, cum agri
in perpetuum efferre fruges ſoleant.
Sed metallicorum quæſtus quo minus
eſt ſtabilis, eò eſt uberior, ut inita ratione quod ſtabilitati deeſt, ubertate
reperiatur æquari: Etenim fodinæ plumbariæ quæſtus annuus cum fru­
ctibus agri optimi comparatus, ipſis triplus aut minimum duplus eſt.
Quot
ergo partibus antecedit eiſdem fructibus quæſtus argentariæ uel aurariæ
uenæ?
Quocirca uere ac ſcite Xenophon ſcripſit de Athenienſium argen­
tarijs metallis.
Eſt terra in qua, ſi ſementem feceris, non fundit fruges, ſi ue­
ro eam foderis, multo plures alit, quàm ſi fruges ferret.
Habeant igitur
ſibi agricolæ uberes campos colantque colles fertiles frugum gratia: metalli­
cis ualles tenebricoſas relinquant, & montes ſteriles, ut ex ipſis eruant gen­
mas
& metalla, non precia modo frugum, ſed rerum omnium quæ uendun
tur.
Tum dicunt periculoſum eſſe metallicæ operam dare, quod metallo­
rum foſſores interimantur modo ab aere peſtifero, quem ſpiritu ducunt,
modo haurientes puluerem pulmones exulcerantem, macie extabeſcant:
modo intereant, ruinis montium oppreſsi: nunc uero de ſcalis in puteos
delapſi brachia, crura, ceruices frangant, nullum autem utilitatis fructum
tanti æſtimare debere, ut propter eius magnitudinem ſalus hominis & uita
ad ducatur in maximum quodque periculum & extremum diſcrimen.
Hæc
quidem fateor perquam grauia eſſe atque adeo plena terroris & periculi, ut
ipſorum uitandorum cauſa cenſerem metalla fodienda non eſſe, ſi uel ſæpius
in ea incurrerent metallorum foſſores, uel ab eis ſibi nulla ratione cauere poſ
ſent.
Qui enim non potior eſſet uiuendi ratio, quam uel uniuerſa poſsiden­
di
, nedum metalla?
quanque qui ſic perit, poſsidet quidem nulla, ſed ea re­
linquit hæredi.
Cum autem raro eiusmodi accidant, & improuidis dun­
taxat foſſoribus, metallicos non abſterrent à foſsione metallorum, ut nec à
ſuo artificio fabros materiarios abſterret unus aliquis ex ipſis, qui, quia
incaute egit, ab alto ædificio delapſus animam efflauit.
Iſta reſpondi ad ſin­
gula, quæ mihi obijcere ſolent hi, qui uociferantur rem metallicam ſuis cul­
toribus eſſe inutilem, cum quod ſumptus impendant ad incertum caſum,
tum quod ipſa commutabilis ſit & pernicioſa.
Nunc uenio ad eos qui e­
andem cæteris hominibus utilem non eſſe aiunt, quia ſcilicet metalla &
gemmæ, & reliqua foſsilium genera ipſis inutilia ſint.
Quod contendunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index