Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 192[Figure 192]
At præſes oſſicinæ æs ſecundum diuerſas argenti portiones, quæ in eius
centumpondio
inſunt, cum plumbo temperet, ſine quo argentum ab ære ſe
parari
non poteſt.
Si mediocris argenti portio inerit in ære, id quadrifariam
temperet
.
Etenim ſi in tribus quartis centumpondij æris partibus argenti ſe­
libra
, uel ſelibra & ſicilicus, uel ſelibra & ſemuncia, uel ſelibra & ſemuncia et
ſicilicus
non fuerint, tum diuitis plumbi, hoc eſt eius, à quo nondum argen­
tum
ſeparatum ſit, dimidium centumpondium, uel totum, uel totum & dimi­
dium
addat, ut in æris & plumbi miſtura inſit unum aliquod ex iam dictis argenti
ponderibus
: quæ prima temperatura eſt: ad quam adijciat tantum plumbi depaupe
rati
, uel ſpumæ argenti pondus, quantum ad hanc rem ſatis ſit, ut ex his omnibus
panis
confletur, qui in ſe contineat fere duo plumbi centumpondia.
Quoniam uerò
ex
ſpumæ argenti libris centum & triginta plerunque conficiuntur plumbi tantum
modo
centum libræ, pro complemento ſpumæ argenti plus quam plumbi de­
pauperati
adijciat.
Sed quia quatuor iſtiuſmodi panes ſimul collocantur in
fornace
, in qua argentum cum plumbo miſtum ab ære ſecernitur, in tot pani­
bus
erunt æris tria, plumbi octo centumpondia.
Sed plumbum cùm fuerit
ab
ære ſecretum, pendat ſex centumpondia: in quorum ſingulis argenti qua
drans
& ſere ſicilicus inſit.
Eiuſdem uerò argenti ſeptunx, remaneat in æreis
panibus
fathiſcentibus, & in ea æris ac plumbi miſtura, quam noſtri ſpi­
nas
, non tam quod non careat aculeis, quam quod uilis, nominant.
Sin au­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index