Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 185[Figure 185]
Purgator autem in promptu habet cratem ferream, cui panes argenteos
ſuperimponit, eosque prunis ſubiectis calefacit, ut facilius frangi poſſint.
Ha­
bet item ſellam orichalceam, latam & longam palmos duos, & digitos du­
os, ac in eius medio cauam: eam imponit trunco ex oſtrya facto, atque panes
argenteos in ipſa locatos ancipiti malleo percutit, & in partes diuidit: qui
malleus longus eſt pedem & digitos duos, latus palmum.
Alij uſurpant tan
tummodo truncum ligneum in medio cauatum.
Panum uerò fragmenta ad
huc calida forcipe prehenſa in alueum, foraminum plenum, inijcit, eisque
aquam affundit, ut refrigerata in teſtam ſcite imponere poſſit.
Imponit ue­
rò ea, ut erecta ſtent, emineantque ex teſta interdum ad duorum palmorum al­
titudinem.
Inter ipſa uerò, ne unum in aliud incidat, carbunculos collocat:
deinde inijcit in teſtam prunas: mox carbonum duos alueos bracteis ligneis con
textos
: tum folle uentum inſpirat.
Is duplicatus longus eſt pedes quatuor & pal
mos duos, poſteriore parte latus pedes duos, & totidem palmos.
Cætera ſimi
lia ſunt ei, que libro VII.
deſcripſi. Eius follis naris ſita eſt in fiſtula ænea, lon­
ga pedem: cuius foramen priore parte prorſus teres, eſt latius digito: poſteriore
latum duos palmos.
Follem quidem magiſter, quod ad hoc munus argenti perpurgan­
di
acris ignis, atque iccirco uehementis flatus indigeat, ualde decliuem ponit, ut
in mediam teſtam ſiue argentum liquefactum inſpiret.
Id efferueſcens depri­
mit paruo trunco ad ferrei inſtrumenti, cuius extima pars ſurſum uerſus emi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index