Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1uoce nomen hoc traxit. Cum his duabus cognationem habent noctuæ
ſed differunt uoce.
Nec enim ululant, uerum edunt ſonum, quem Aristopha­
nes kikkaban_ nominauit.
Earum quatuor ſunt genera. Vnum, cui pluma au
rium modo eminet: quod maximum eſt, & aſio uocatur.
Alterum eximij can­
doris in gutture & uentre, alio qui candidis & luteis maculis alternis diſtin­
ctum.
Tertium paruum, quo, ut etiam ſequenti, aucupes uenantur aues. Qua
tum minus illo: quod in rupibus ſaxisque uerſatur.
Hoc, ſicut & proximum,
cinereis & candidis maculis uariat, item alternis.
Nycticorax autem, hoc
eſt coruus nocturnus, niger eſt, ut alterius generis coruus, ſed eo plerunque
minor.
At ueſpertilio, quæ ex ueſpere, quo euolat, nomen hoc duxit, mu
ri nonnihil ſimilis eſt, quare ſcite ſcripſit Varro: Factus ſum ueſpertilio, neque
in muribus planè, neque in uolucribus ſum.
Alas enim habet & uolat, quod
ei non conuenit cum muribus: ſed animalia parit, non oua, in qua re cum uo
lucrum natura non congruit, & fœtus uberibus admotos lacte nutrit, cum
uolucres cibos conquirant undique, quos in os pullorum inſerant.
Præterea
ſunt ei dentes, quibus carent uolucres.
Caput autem ſimile habet muri uel
cani: aures plerunque duas, raro quatuor: dentes ſerratos: corpus obſcure ful
uis pilis ueſtitum, roſtrum tamen nigrum, item aures: alas duas, quæ ut dra
conis & piſcis uolantis, non ex plumis conſtant, ſed ex membranis, & qui­
dem nigris.
In utraque uerò ala habet digitum, cui eſt unguis, caudam latam,
& ſicut alas, membranaceam, in qua duos pedes, quorum uterque quinos ha
bet digitos uncis unguibus armatos, quibus in parietibus & rimis cauerna
rum adhæreſcit.
Aut enim pendet, aut uolat, aut iacet. Quia uerò pedes non
oriuntur ex corpore, ſed ex cauda, ei eſſe traditur coxendix una.
Vocem a­
uetam ut mus non emittit, uerum ferè ut catellus latrat.
Geminos autem, ut
Plinius, uolitat amplexa infantes, ſecumque deportat.
Cauda & alis affixa di­
es aliquot uiuit.
Quinetiam Troglodytæ, qui in Africa habitant, interdiu,
maxime uerò meridie latent in ſuis ſpecubus.
De primi generis animantibus, quæ noctu uel interdiu in terræ cauernis
deliteſcunt, dormiuntúe ſatis.
Abeo ad ſecundi generis animantes, quæ cer
to anni tempore, ut dixi, ſubterraneas cauernas ſuccedunt, & in eis graui ſo­
mno preſſæ menſes aliquot, quaſi mortuæ ſine cibo conſumunt, ac uſque ad
finem eum latent, dum tepore ueris humo excitatæ reuiuiſcunt, & remini­
ſcuntur cibum, quem tanto tempore oblitæ erant ſumere.
Tametſi ex his de
quibus iam dixi, aliquæ ſunt etiam, ut omnis generis quædam beſtiæ ſunt,
in harum numero, ut ſuo loco dicam.
aunt aut terrenæ ſunt, aut uolucres,
aut aquatiles, aut earum uita eſt in terra pariter & in humore: ſed terrenas
hic quoque primò perſequar.
Itaque multæ quadrupedes hyemis aut æſta­
tis tempore ſe in ſpecus condunt.
Etenim mures Alpini autumno ſubeunt
cauernas, in quibus æſtate cubare conſueuerunt.
Nam in eis ex fœno, ſtra­
minibus, ſarmentis exſtruunt cubilia, in quibus totam hyemem uſque ad uer
erinaceorum inſtar conuoluti deliteſcunt & dormiunt.
In una cauerna ple­
runque ſeptem, aut nouem, aut undecim, aut tredecim.
Mira uerò eis machi­
natio & ſolertia cum fœnum ac reliqua iam congeſſerunt.
Vnus enim hu­
mi ſtratus erectis pedibus omnibus iacet in dorſo, in quem, tanquam in plau­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index