Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1cùm in ſecundis fornacibus ſeparatur ab argento, detrahuntur, atque molyb­
dæna
, quæ in earundem fornacum media catini parte reſidet, ac focus, qui ui­
tium
fecit & ſtannum combibit, ſimul cum paucis recrementis in primis for
nacibus
coquantur: plumbum, ſiue potius ſtannum, quod è fornace deflu­
xit
in catinum, effundatur in catillos æreos, qualibus utitur ſecretor.
Talis
plumbi
centumpondium argenti uncias quatuor, aut ſi focus uitium fecerit,
plures
in ſe continet: cuius exigua portio addatur ad æs & plumbum, cùm
ex
eis conficiuntur panes.
Si enim magna adijceretur, temperatura ditior,
quàm
par ſit, fieret: qua de cauſa ſolertes officinæ præſides ſpinas cum alijs
ſpinis
precioſis permiſcent: molybdænam, quæ in media catini parte reſe­
dit
, & focum, qui ſtannum combibit, cum alia molybdæna, quæ in catino reſe
dit
.
Attamen aliquot panes iſtiuſmodi diuites unà cum reliquis panibus ſtan
neis
, quos ſecretor confecit, rurſus in ſecundas fornaces inferri poſſunt.
Sed
incolæ
Carpathi montis, ſi abundauerint particulis æris tuſi, aut plumbo ex
scrementis
confecto, uel in fornace, in qua panes fathiſcentes torrentur, col
lecto
, aut ſpuma argenti, ea uarijs modis temperant.
Prima temperatura ha­
bet
plumbi ex ſpinis conflati centumpondia duo, ſpumæ argenti, ſpinarum
ex
molybdæna confectarum: plumbi in fornace, in qua panes fathiſcentes
torrentur
collecti, æris minuti ſingulorum dimidium centumpondium: ex
quibus
conflatur panis: quo modo excoctores, cùm debitam operam in co
quendo
conſumpſerint, panes id genus quadraginta conficiunt.
Altera tem­
peratura
habet ſpumæ argenti centumpondia duo, plumbi depauperati, uel
ex
recrementis conflati unum et quartam partem, plumbi ex ſpinis confecti
dimidium
centumpondium, æris minuti tantundem.
Tertia ſpumæ argen­
ti
centumpondia tria, plumbi depauperati, plumbi ex ſpinis confecti, æris mi­
nutè
contuſi ſingulorum dimidium centumpondium: utroque modo confla
tur
panis.
Excoctores cùm munus coquendi perfecerint, panes triginta con
fecerunt
.
Rationem aut, qua apud Rhetos panes fiunt, à quibus item ſtan­
num
ſeparatur, libro nono explicaui.
At argentum hoc modo à ferro ſe­
cernatur
: ſcobis ferri elimatæ & ſtibij pares portiones conijciantur in cati­
num
fictilem: qui operculatus & oblitus imponatur in fornacem, quæ aura
inſpiratur
: his liquefactis & rurſus refrigeratis catinus frangatur.
Maſſula,
quæ
in eius fundo reſidet exempta, in puluerem conteratur: ad quem plum
bi
tantundem addatur: in altero catino fictili cocta permiſceantur: ad ulti­
mum
, maſſula inijciatur in catinum cinereum, & plumbum ab argento ſepa
retur
.
Atque tot & tam uariæ ſunt rationes, quibus metallum à metallo ſecer­
nitur
.
Modos uerò, quibus eadem miſcentur, partim in libro de natura foſſi
lium
octauo expoſui, partim aliàs exponam: nunc ad reliqua pergam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index