Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Duplex autem eſt, minor ſcilicet & maior, ille non multo maior exiſtit do­
meſtico
mure minore: hic non multo minor domeſtico mure maiore: quin
caudam
ut ille longam habet ac craſſam.
Corrodit, imo exeſt, planeque inter­
dum
conſumit radices lupuli, paſtinacæ, rapi, & reliquorum leguminum.
Va
ſtat
meſſes: uerum ea peſtis non ſemper in terra latet, ſed nonnunquam egredi­
tur
, etſi rarius.
Contrà rana uenenata, quam metallici noſtri ex ignis colo
re
qui inſidet ei, w_uei/fr<25>on, ſuo tamen uocabulo nominant, in ſaxis perpetuo
quaſi
condita & ſepulta latet.
Altius intra terram gignitur, & reperitur modò
in
uenis, uenulis, ſaxorum commiſſuris, cum excauantur: modo in ſaxis ita ſoli
dis
, ut nulla foramina, quæ uideri poſſint, appareant, cum cuneis diuiduntur.

Quo
ſanè modo & Snebergi & Mannisfeldi fuit inuenta.
Ea ex ſubterrane
is
cauernis elata in lucem primò turget ac inflatur, mox de uita decedit: talis
tiam
rana crebrius reperitur in Gallijs Toloſæ, in ſaxo arenaceo rubro, can­
didis
maculis diſtincto, ex quo molæ fiunt: quocirca id genus ſaxa omnia,
priuſque
molas ex eis faciant, perfringunt: quae ni fecerint ranæ, ubi cum molæ uer
ſantur
, concaluerint, inflari ſolent, & diſruptis molis frumenta ueneno infice­
re
.
Spondylis aunt uermis intra terram reperiri ſolet, ita circa radices conuolu
tus
ut uerticilli, quod Græci <25>_o/ndulonuocant, ſpeciem præ ſe ferat: unde nomen
inuenit
.
Ei longitudo & craſſitudo minimi digiti: caput rubrum, reliquum cor­
pus
album, niſi quod ſuperne ſit aliquantum nigrum, ubi cibo, quem ſumit, tur
get
: quæ hortorum peſtis, cùm nec careat pedibus, nam ſex habet, nec ſerpat,
tamen
Plinius ſcribit, genus id ſerpentis eſt radices herbarum totas conſumit,
fruticum corticem, quo radices eorum obducuntur, tantum abrodit: quinetiam
edit
radices cucumeris aſinini, chamæleontis nigri, centauri, peucedani, ari­
ſtolochiæ
, uitis ſylueſtris: cum aliud animal eas non attingat.
Sed uermis qua­
drupes
, qui in Maio natus in agris currit, item craſſus & longus minimum
digitum
, ut pulices terreni, in leguminibus orti, ſupra terram uiuit.
Ei corpus
molle
, nigror ſplendidus, gracilis iſthmus: poſterior corporis pars pectori
adhæret
: cùm in manus ſumitur, eas pingui liquore inficit, pellit urinam, ſed
unà
ſanguinem.
Aſcarides etiam, qui ſunt uermes parui, non unius & eiuſ­
dem
coloris: nam alij candidi, alij lutei, alij nigri, ſæpius aratro excitantur.
Re
periuntur
autem plures in unum aliquem locum congregati: hi uaſtant ſa­
ta
: etenim ualidas ſegetes radicibus ſubſectis enecant.
At lumbricos, qui
item
intra terram gignuntur, & oculis carent, pluuiæ eliciunt.
Concinne igi
tur
Euclio Plautinus, ſolicitus de aula auro referta, inquit ad Strophylum:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index