Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Alij urceum defodiunt in terra, & in eum imponunt alterum urceum in
fundo perforatum: in quo pyriten, uel cadmiam, uel alium lapidem ſulfuro­
ſum ſic concludunt, ut ſulfur exhalare non poſſit.
Is acri igni coctus ſtillat ſul­
fure, quod in urceum inferiorem, qui continet aquas, defluit.
Vrceus inferior A. Vrceus ſuperior B. Operculum C.
226[Figure 226]
At bitumen fit ex aquis bituminoſis, ex bitumine liquido, ex miſtis bitu­
minoſis: nam aqua bituminoſa ſimul & ſalſa Babylone, ut Plinius ſcriptum re
liquit, & è puteis in ſalinas ingeſta, & flagrantiſſimo ſole cocta denſatur par
tim in bitumen liquidum, partim in ſalem.
Sed bitumen, ut leuius, ſuperio­
rem: ſal, ut grauius, inferiorem locum obtinet.
Bitumen uerò liquidum, ſi mul
tum aquis fontium, riuorum, fluminum, innatarit, ſitulis, alijsúe uaſculis hau­
ſtum: ſi paucum, alis anſerum, linteolis, rallis, arundinum panniculis, & alijs
ad quæ facile adhæreſcit, collectum in magnis ollis æreis uel ferreis coqua­
tur & igne ſpiſſetur.
Verùm, quia ad diuerſos uſus expetitur, quidam cum li
quido miſcent picem, quidam axungiam ueterem, ut eius lentorem tempe­
rent.
Sed hi, quanquam ipſum coquunt in ollis, durum non efficiunt. At mi
ſta, in quibus ineſt bitumen, eo modo, quo ea, in quibus eſt ſulfur, in ollis
iuxta fundum terebratis coquuntur: etſi rarius hoc fieri ſolet, quod tale bitu
men non magni æſtimetur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index