Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1magis purgetur, in ipſum infundantur libræ tres uel quatuor lixiuij, facti ex
tribus
cinereis quernei, uel aſſimilis portionibus, & una calcis uſtæ, ſed
qua
non reſtinctæ.
Verùm aqua, prius quàm infundatur, alumen foſſile re­
ſoluatur
: ſint uerò illius libræ centum & uiginti, huius quinque: paulo poſt di­
lutum
uidebitur eſſe limpidum & cæruleum: ſed coquatur uſque dum aquas,
quæ
ſubtiles ſunt, exhalet: maxima ſalis poſtea cochlearibus ferreis exhauri
endi
pars in fundo cortinæ reſideat.
Succus autem transfundatur in cupam,
in
qua bacilla recta & tranſuerſa ſunt incluſa: ad quæ refrigeratus adhære­
ſcit
: atque, ſi multus fuerit, tribus quatuorúe diebus denſatur in halinitrum: de­
inde
dilutum, non congelatum effundatur, & reſeruetur atque recoquatur.
Ha­
linitrum
uerò exciſum, & eo ipſo diluto lauatum conijciatur in tabulas ut hoc
deſtillet
, ipſum exiecetur.
Halinitrum certe ex diluto, pro ſucci, quem com­
bibit
multitudine uel paucitate, oritur multum uel paucum: ex lixiuio affu­
ſo
, quod ipſum purgat, quodam modo purum & limpidum.
Sed puriſſimum
& translucidum, quod magis à ſale purgetur, & craſſitudinem exuat, hoc mo­
do
conficitur: quot amphoræ diluti infunduntur in cortinam, tot congij li­
xiuij
, de quo iam dixi, affundantur: & in eandem cortinam conijciatur hali­
nitrum
factitium, quantum diluto & lixiuio diſſolui poſſit: quàm primum
miſtura
eficrueſcens ſpumauerit, transfundatur in cupam, in quam iniectum
ſit
ſabulum, de fluuio ſumptum & lauatum: ea panno tegatur: mox turbine
ex
fundi foramine extracto miſtura ſabulo percolata excipiatur labro: dein
de
in eandem uel alteram cortinam infuſa decoquatur, donec maiorem diluti par­
tem
exhalet.
Veruntamen ſi quando ualde bullit & ſpumat, lixiuium paucum
affundatur
.
Tum transfundatur in alteram cupam: in qua bacilla ſunt inclu­
ſa
: ad quæ etiam ipſa adhæreſcens ſi pauca fuerit biduo, ſi multa triduo, uel
ſummum quatriduo congelat: quæ uerò denſata non fuerit, in cortinam refun
datur
& recoquatur ad dimidias: atque in cupam transfuſa refrigeretur: quod
toties
facere oportet, quoties res hoc poſtulat ut fiat.
Alij alio modo halini­
trum
purgant: eo enim ollam, ex ære caldario factam, complent, & opercu­
lo
, item æreo, tectam in prunis locant: ac ipſum coquunt donec liqueſcat.
Ol­
lam
autem operculatam non oblinunt, ut operculo, cui anſa eſt, ſublato uide­
re
poſſint utrum liquatum ſit necne.
Cùm liquefactum fuerit ſulfure, in pulue
rem
reſoluto conſpergunt: Quod, ſi olla, in igni repoſita, non arſerit, accen­
dunt
: quo ſimul cùm craſſa halinitri pinguitudine, quæ ſupernatat, & ſola
tunc
ardet, conſumpto fit purum: mox ollam ex igni remouent: poſtea ex re
frigerata
eximunt halinitrum puriſſimum: quod candidi marmoris ſpeciem
gerit
: atque tunc etiam id, quod terrenum eſt, in fundo reſidet.
At terra, ex qua
dilutum
fuit factum, & rami quernei uel conſimilis arboris alternis ſub dio
ponantur
, & aqua, quæ combibit halinitrum, conſpergantur: quo modo
quinque
uel ſex annis rurſus apta fit ad conficiendum dilutum.
Halinitrum,
quodammodo purum, quod dum terra tot annos quieuit interea, ortum fuit,
& quod lapidei parietes in cellis uinarijs & locis opacis exudant, cum pri­
mo
diluto permiſtum decoquatur.
Cortina A. Cupa in quam ſabulum est iniectum B. Turbo C.
L
abrum D. Cupæ in quibus bacilla ſunt incluſa E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index