Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
cùm in ſecundis fornacibus ſeparatur ab argento, detrahuntur, atque molyb-
dæna, quæ in earundem fornacum media catini parte reſidet, ac focus, qui ui-
tium fecit & ſtannum combibit, ſimul cum paucis recrementis in primis for
nacibus coquantur: plumbum, ſiue potius ſtannum, quod è fornace deflu-
xit in catinum, effundatur in catillos æreos, qualibus utitur ſecretor.
Talis
plumbi centumpondium argenti uncias quatuor, aut ſi focus uitium fecerit,
plures in ſe continet: cuius exigua portio addatur ad æs & plumbum, cùm
ex eis conficiuntur panes.
Si enim magna adijceretur, temperatura ditior,
quàm par ſit, fieret: qua de cauſa ſolertes officinæ præſides ſpinas cum alijs
ſpinis precioſis permiſcent: molybdænam, quæ in media catini parte reſe-
dit, & focum, qui ſtannum combibit, cum alia molybdæna, quæ in catino reſe
dit.
Attamen aliquot panes iſtiuſmodi diuites unà cum reliquis panibus ſtan
neis, quos ſecretor confecit, rurſus in ſecundas fornaces inferri poſſunt.
Sed
incolæ Carpathi montis, ſi abundauerint particulis æris tuſi, aut plumbo ex
scrementis confecto, uel in fornace, in qua panes fathiſcentes torrentur, col
lecto, aut ſpuma argenti, ea uarijs modis temperant.
Prima temperatura ha-
bet plumbi ex ſpinis conflati centumpondia duo, ſpumæ argenti, ſpinarum
ex molybdæna confectarum: plumbi in fornace, in qua panes fathiſcentes
torrentur collecti, æris minuti ſingulorum dimidium centumpondium: ex
quibus conflatur panis: quo modo excoctores, cùm debitam operam in co
quendo conſumpſerint, panes id genus quadraginta conficiunt.
Altera tem-
peratura habet ſpumæ argenti centumpondia duo, plumbi depauperati, uel
ex recrementis conflati unum et quartam partem, plumbi ex ſpinis confecti
dimidium centumpondium, æris minuti tantundem.
Tertia ſpumæ argen-
ti centumpondia tria, plumbi depauperati, plumbi ex ſpinis confecti, æris mi-
nutè contuſi ſingulorum dimidium centumpondium: utroque modo confla
tur panis.
Excoctores cùm munus coquendi perfecerint, panes triginta con
fecerunt.
Rationem aut, qua apud Rhetos panes fiunt, à quibus item ſtan-
num ſeparatur, libro nono explicaui.
At argentum hoc modo à ferro ſe-
cernatur: ſcobis ferri elimatæ & ſtibij pares portiones conijciantur in cati-
num fictilem: qui operculatus & oblitus imponatur in fornacem, quæ aura
inſpiratur: his liquefactis & rurſus refrigeratis catinus frangatur.
Maſſula,
quæ in eius fundo reſidet exempta, in puluerem conteratur: ad quem plum
bi tantundem addatur: in altero catino fictili cocta permiſceantur: ad ulti-
mum, maſſula inijciatur in catinum cinereum, & plumbum ab argento ſepa
retur.
Atque tot & tam uariæ ſunt rationes, quibus metallum à metallo ſecer-
nitur.
Modos uerò, quibus eadem miſcentur, partim in libro de natura foſſi
lium octauo expoſui, partim aliàs exponam: nunc ad reliqua pergam.
De re Metallica Libri XI. FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index