Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſus erodit aluum. In eo maior erat peſtis, quàm ut uno eſſet eius hoſte natura
contenta.
Itaque & delphini immeantes Nilo, quorum dorſo, tanquam ad hunc
uſum, cultellata ineſt pinna, abigentes eos præda, ac uelut in ſuo tantum am
ne regnantes, alio quin impares uiribus ipſi, aſtu interimunt: in uentre mol­
lis eſt, tenuisque cutis crocodilo, ideo ſe ut territi immergunt delphini, ſube­
untesque aluum illa ſecant ſpina.
Quin & gens hominum eſt huic belluæ ad­
uerſa in ipſo Nilo, Tentyritæ ab inſula in qua habitat appellata.
Menſura eo­
rum parua, ſed præſentia animi in hoc tantum uſu mira.
Terribilis hæc contra
fugaces bellua eſt, fugax contra inſequentes: ſed aduerſum ire ſoli hi audent:
quinetiam flumini innatant, dorſoque equitantium modo impoſiti, hiantibus re­
ſupino capite ad morſum, addita in os claua, dextra ac læua tenentes extre­
ma eius utrinque, ut frenis in terram agunt captiuos.
Ac uoce etiam ſola territos
cogunt euomere recentia corpora ad ſepulturam: itaque ei uni inſulæ croco­
dili non adnatant, olfactuque eius generis hominum, ut Pſyllorum ſerpentes, fu­
gantur: hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi ui­
ſus.
Quidam hoc unum quandiu uiuat, creſcere arbitrantur: uiuit aut longo tempore.
Latent etiam hybernis menſibus in terra ranæ omnes, exceptis temporarijs
iſtis minimis, quæ pallent in cæſio, & reptant in uijs & litoribus.
Hæ enim,
quia non ex ſemine, quod effundunt mas & fœmina, cum complexu ue­
ne reo iunguntur, ſed ex puluere æſtiuis imbribus madefacto oriri uidentur,
diu in uita eſſe non poſſunt.
Itaque conditur uiridis illa parua, quam Græci &
kalami/thn uocant, quòd in arundinetis agere conſueuerit: quanquam etiam ar­
bores ſcandit, atque in herbis uiuit: & bre/c(anta, quòd ſono ſui generis pluui­
as futuras prænunciet.
Nec enim, ut Plinius à nobis diſſentiat, eſt muta & ſi
ne uoce.
Verno tempore ſæpenumero uidetur ex terra eminere media, me­
dia adhuc in ea latere.
Conduntur uirides ranæ, quæ uerſantur in fluuijs atque
piſcinis, & hæ quidem uocales & edules ſunt.
Conduntur ſubliuidæ & ſub
cinereæ, quæ item in fluuijs, lacubus, paludibus, lacunis uiuunt: hæ partim
uocales & edules ſunt, partim mutæ & non eduntur: quas hybernis menſi­
bus in terra latere argumento eſt, quòd uerno tempore non tantum earum
tus conſpiciantur in lacunis, ſed ipſæ ueteres etiam ranæ.
Quare uerum non
eſt quod ſcribit Plinius: mirumque ſemeſtri uita reſoluuntur in limum nullo
cernente, & rurſus uernis aquis renaſcuntur, quæ fuere natæ: perinde occul
ta ratione, cum omnibus annis id eueniat: fœtus aut earum ſunt primo car­
nes paruæ, rotundæ, nigræ, dein oculis tantum & cauda inſignes: quas Ni­
cander, quia caudam mouent, molsuei/das, Aratus quia rotundæ, guei/nous, alij
Græci batraxi/das, quaſi dicas, ranunculos, nominant: quorum poſtea figu
rantur pedes, priores ex pectore, in poſteriores finditur cauda.
Conduntur
præterea ranæ pallidæ in hortis agentes, quæ non comeduntur, & mutæ ſunt.
Conditur denique rana rubeta, quæ ex rubis, ſub uepribus enim uerſari ſolet,
nomen inuenit: eam Poeta bufonem, Græci fru/nonuocant.
Duo eius genera,
altera terrena, quæ in domibus & uepribus agit: altera paluſtris, quæ ſui ge
neris uocem edit.
Vtraque uenenata eſt, utraque, ſi bacillo ſæpius uerberetur,
inflato corpore uirus primò è clunibus exprimit longius, deinde ſudat: cui­
us ſudoris lactei guttæ admodum grauis & putidi ſunt odoris: ac cùm occi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index