Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1frugum & herbarum: ex earum pellibus pileoli & cubicularia fiunt ſtragu­
la.
Sequitur mus ſubterraneus, quem alij agreſtem uocant. Seruius à Ci­
cerone nitedulam putat nominari.
De hoc Vergilius:
ſæpe exiguus mus
Sub terris poſuitque domos, atque horrea fecit,
Aut oculis capti fodere cubilia talpæ,
Inuentusque cauis bufo, & quæ plurima terræ
Monſtra ferunt.
Duplex autem eſt, minor ſcilicet & maior, ille non multo maior exiſtit do­
meſtico mure minore: hic non multo minor domeſtico mure maiore: quin
caudam ut ille longam habet ac craſſam.
Corrodit, imo exeſt, planeque inter­
dum conſumit radices lupuli, paſtinacæ, rapi, & reliquorum leguminum.
Va
ſtat meſſes: uerum ea peſtis non ſemper in terra latet, ſed nonnunquam egredi­
tur, etſi rarius.
Contrà rana uenenata, quam metallici noſtri ex ignis colo
re qui inſidet ei, w_uei/fr<25>on, ſuo tamen uocabulo nominant, in ſaxis perpetuo
quaſi condita & ſepulta latet.
Altius intra terram gignitur, & reperitur modò
in uenis, uenulis, ſaxorum commiſſuris, cum hæ excauantur: modo in ſaxis ita ſoli
dis, ut nulla foramina, quæ uideri poſſint, appareant, cum cuneis diuiduntur.

Quo ſanè modo & Snebergi & Mannisfeldi fuit inuenta.
Ea ex ſubterrane
is cauernis elata in lucem primò turget ac inflatur, mox de uita decedit: talis e­
tiam rana crebrius reperitur in Gallijs Toloſæ, in ſaxo arenaceo rubro, can­
didis maculis diſtincto, ex quo molæ fiunt: quocirca id genus ſaxa omnia,
priuſque molas ex eis faciant, perfringunt: quae ni fecerint ranæ, ubi cum molæ uer
ſantur, concaluerint, inflari ſolent, & diſruptis molis frumenta ueneno infice­
re.
Spondylis aunt uermis intra terram reperiri ſolet, ita circa radices conuolu
tus
ut uerticilli, quod Græci <25>_o/ndulonuocant, ſpeciem præ ſe ferat: unde nomen
inuenit.
Ei longitudo & craſſitudo minimi digiti: caput rubrum, reliquum cor­
pus album, niſi quod ſuperne ſit aliquantum nigrum, ubi cibo, quem ſumit, tur
get: quæ hortorum peſtis, cùm nec careat pedibus, nam ſex habet, nec ſerpat,
tamen Plinius ſcribit, genus id ſerpentis eſt radices herbarum totas conſumit,
fruticum corticem, quo radices eorum obducuntur, tantum abrodit: quinetiam
edit radices cucumeris aſinini, chamæleontis nigri, centauri, peucedani, ari­
ſtolochiæ, uitis ſylueſtris: cum aliud animal eas non attingat.
Sed uermis qua­
drupes, qui in Maio natus in agris currit, item craſſus & longus minimum
digitum, ut pulices terreni, in leguminibus orti, ſupra terram uiuit.
Ei corpus
molle, nigror ſplendidus, gracilis iſthmus: poſterior corporis pars pectori
adhæret: cùm in manus ſumitur, eas pingui liquore inficit, pellit urinam, ſed
unà ſanguinem.
Aſcarides etiam, qui ſunt uermes parui, non unius & eiuſ­
dem coloris: nam alij candidi, alij lutei, alij nigri, ſæpius aratro excitantur.
Re
periuntur autem plures in unum aliquem locum congregati: hi uaſtant ſa­
ta: etenim ualidas ſegetes radicibus ſubſectis enecant.
At lumbricos, qui
item intra terram gignuntur, & oculis carent, pluuiæ eliciunt.
Concinne igi
tur Euclio Plautinus, ſolicitus de aula auro referta, inquit ad Strophylum:
Foras, foras lumbrice, qui ſub terra erepſiſti modò,
Qui modò nuſquam comparebas, nunc quom compares, peris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index