Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 Ælianus Lucanus Albertus Alexander Aphro­dienſis Martialis Ammonius Nicander Aratus Ariſtoteles Ariſtophanes Oppianus Athenæus Ouidius Caſſianus Theologus Chariſius Plautus Cicero Plinius Columella Pſellus Corn. Tacitus Seneca Dioſcorides Seruius Strabo Galenus Theophraſtus Homerus Varro Horatius Virgilius Iornandes Xenophon
GEORGIVS AGRICOLA GEOR­
gio
Fabricio S. P. D.
Q
Vanquam duos libros de ſtirpibus ſcripſit Ariſtoteles, tamen
ijs
Theophraſtum diſcipulum non deterruit, quo minus ſuam
de
ijſdem ſtirpibus ſententiam multis libris explicaret.
Nec ipſe
Theophraſtus
tanta ſcientia, tantaque copia ſtudium Dioſcori­
dis
ardoremque reſtinxit: ſed etiam is poſteritati ſeruiens quarun­
dam
arborum ac herbarum figuras & uires, longo atque multo uſu perceptas,
literis
memoriæque mandauit.
Male enim ſe habuiſſent ſtudia, ſi ætate inferi
oribus
ad ca quæ à maioribus erant inuenta, nihil addere licuiſſet: certe ſi
Græci
hanc legem iniquam quondam accepiſſent, nulla ars, nulla ſcientia,
nulla
diſciplina potuiſſet perfici.
Quapropter etſi Ariſtoteles libros com­
plures
edidit, in quibus animantium naturas, partes, ortus, ratione & uia eſt
perſecutus
: tamen philoſophiæ deditos auocare nec uoluit, nec debuit, à ſtu
dio
tum perquirendi poſterisque prodendi naturas earum animantium, de qui
bus
parum aut nihil ſcripſit: tum tractandi locos, quos in ijs libris non ſatis
expreſſit
.
Itaque etiam apud Græcos Oppianus ſcripſit de piſcibus, de animan­
tium
natura Porphyrius & Ælianus: apud Latinos item de piſcibus Ouidi
us
, de omnibus ferè animantibus Plinius.
Quos ſcriptores ego ſecutus cum
res
ſubterraneas, quæ anima carent, expoſuiſſem pluribus libris, ut rationem
inſtitutam
, quoad fieri poſſet, abſoluerem, animantes etiam deſcripſi ſubter
raneas
: nec eas modo quæ perpetuo ferè uerſantur in terra, ſed eas q̊que quæ
certis
anni temporibus in eadem ſolent latere.
Quo ſanè modo & beſtiarum
quarundam
formas Ariſtoteli & alijs uel incognitas, uel parum expreſſas,
& illius locum de animantibus, quæ hybernis ſe condunt menſibus, uolui
latius
explicare.
Hunc librum ſi probauero tibi, qui Latinis & Græcis li­
teris
in primis eruditus, animantium naturas ſcrutaris, & iam multarum co­
gnitionem
cepiſti, eum facilius, ut ſpero, cæteris qui item rerum occultarum
ſtudio
delectantur, probabo.
Vale Kempnicij, III Idus Aug. Anno
M
. D. XLVIII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index