Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1tur in conclaui: cuius ſolum aſſeribus tectum decliue ſit, ut humor, quo atramen­
tum
ſutorium ſtillat, in ſubiectum uas defluere poſſit: qui cum diluto recoquatur:
ut etiam is, qui in duodecim illis uaſis, propterea quod nimis tenuis & liquidus
eſſet, non concreuit, atque ſic in atramentum ſutorium conuerſus non fuit.
Vas ligneum A. Tranſtra B. Arundines C. Solum conclauis de/
cliue D. Vas ei ſubiectum E.
222[Figure 222]
Quarto modo atramentum ſutorium fit ex terris aut lapidibus atramento
ſis.
Talis aut uena primo conuehatur & coaceruetur, & imbribus uernis uel
autumnalibus, caloribus æſtiuis, pruinis & gelicidijs hybernis quinque aut
ſex menſes exponatur, & aliquoties batillis ita ſubuertatur, ut ea, quæ in ſun
do reſidebat, ſupremum locum teneat: ita uentiletur, ut refrigeſcat: quo modo ter
ta reſoluitur atque fermenteſcit, lapis ex duro mollis euadit: deinde uena te­
cto operta, uel ſub tectum uecta rurſus in eo loco remaneat ſex, aut ſeptem, aut
octo menſes: poſtea eius tanta portio, quanta ſatis eſt, conijciatur in caſtellum,
cuius dimidia pars aquis ſit repleta: id longum exiſtat pedes centum, latum quatu
or & uiginti, altum octo: habeat ad fundum forem, ut ea aperta uenæ, quæ exuit
atramentum, feces eximi poſſint: habeat à fundo alte uno pede, tria uel quatu­
or foramina, ut ipſis clauſis aquæ contineri poſſint, recluſis dilutum effluere,
uena ſic cum aquis miſta, & perticis agitata in caſtello relinquatur, donec eius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index