Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[51. Figure]
[52. Figure]
[53. Figure]
[54. Figure]
[55. Figure]
[56. Figure]
[57. Figure]
[58. Figure]
[59. Figure]
[60. Figure]
[61. Figure]
[62. Figure]
[63. Figure]
[64. Figure]
[65. Figure]
[66. Figure]
[67. Figure]
[68. Figure]
[69. Figure]
[70. Figure]
[71. Figure]
[72. Figure]
[73. Figure]
[74. Figure]
[75. Figure]
[76. Figure]
[77. Figure]
[78. Figure]
[79. Figure]
[80. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
Septima ſiphonum ſpecies ab hinc annis decem inuenta cùm omnium ma
ximè artificioſa & durabilis & utilis ſit, ſine magno impendio confici po-
teſt, ea conſtat ex pluribus ſiphonibus: qui ſimul, ut proximi, in puteum non
deſcendunt, ſed alter alteri quodammodo ſubijcitur: etenim ſi tres fuerint,
ut eſſe ſolent, ultimus exorbet aquas putei, & eas in primum lacuſculum effun-
dit: ſecundus ex eo rurſus exhauſtas in ſecundum transfundit: tertius in cu-
niculi canalem: pila horum ſiphonum omnium rota pedes quindecim alta
attollit pariter pariterque deijcit: quam eius pinnæ, ab impetu riui, in montem
deducti, percuſſæ, cogunt uerſari: rotæ radij in axe, longo pedes ſex, craſſo
pedem, incluſi ſunt: cuius utrunque caput circulo ferreo cingitur: ſed in alterum
quidem infixus eſt codax, in alterum uerò ferrum, ut codacis poſterior pars,
craſſum digitum & tam latum quàm ipſum caput eſt: quod tamen teres &
circiter digitos tres craſſum primò longitudine pedis recta extat, quatenus
obtinet locum codacis: mox curuatum & quaſi lunatis obliquatum corni-
bus altitudine pedis aſſurgit: deinde rurſus pedem recta eminet: quo modo
fit ut hæc pars recta, cùm in orbem uoluitur, uiciſsim fiat pedem altior & hu
milior quàm illa.
Ex hac poſteriore ferri teretis parte pendet primum pilum
latum: ipſa enim in ſuperius iſtius pili caput perforatum, ut clauus ferreus pri-
marum chelarum in inferius infigitur.
Ne uerò pilum ex ea excidat, ut facilè
excidere poteſt, &, cùm neceſſitas id poſtulat, eximi ſolet, quod eius foramen
latius ſit quàm ferri pars, utrinque clauo ferreo, in ipſam infixo, coercetur: ne
ij atterant caput pili bracteis ferreis uel corijs intermedijs cauetur: tale pilum
primum longum eſt circiter pedes duodecim, reliqua uerò duo pedes ſex &
uiginti.
Sed quodque latum eſt palmum, craſſum digitos tres: utraque cuiuſque
pars lata tecta & munita eſt laminis ferreis: quæ cochleis item ferreis conti-
nentur: ut pars, quæ uitium fecerit, refici poſsit.
At chelæ in axiculum inclu-
ſæ ſunt teretem, longum ſeſquipedem, craſſum palmos duos: is utrinque cin-
gitur circulo ferreo, ne codaces ferrei, qui in tignorum armillis ferreis uerſan-
tur, ex eo excidant: ex quo axiculo utraque chelarum pars lignea eminet lon-
ga pedes duos, lata & craſſa digitos ſex.
Altera ab altera diſtat palmos tres:
utriuſque rurſus pars tam interior quàm exterior etiam laminis eſt ferrata.
In
chelas uerò claui duo ferrei teretes et craſsi digitos duos ſic infixi ſunt, ut im
mobiles maneant.
Eorum poſterior per primi pili lati inferius & ſecundi ſu
perius caput perforatum & immobile penetrat.
Prior autem ſimiliter immo-
bilis per ferreum primi pili teretis caput item immobile & deflexum.
Iſtiuſ-
modi pilum quodque longum eſt pedes tredecim, craſſum digitos tres, & in
priorem cuiuſque ſiphonis fiſtulam deſcendit tam profundè, ut eius orbicu-
lus foriculam pyxidis ferè attingat.
Quod cùm decidit in fiſtulam, aquæ, per
orbiculi foramina penetrantes, corium attollunt: cùm ſubleuatur, eædem
corium, quod ipſas fert, deprimunt.
Foricula uerò pyxidem, ut foris ianuam,
claudit.
At fiſtulæ coniunguntur duobus circulis ferreis, palmum latis, alte-
ro interius, altero extrinſecus.
Sed interiore utrinque acuto ut in utramque fi-
ſtulam penetrare & eas continere poſsit.
Quanque nunc fiſtulæ carent interio
re circulo: ſed habent commiſſuras, quibus iunguntur.
Etenim ſuperioris in-
ferius caput continet, inferioris caput ſuperius: utrunque enim ad altitudinem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index