Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
< >
page |< < of 599 > >|
1
Contra uituperant hos Euripidis uerſus.
Plutus deus ſapientibus, ſunt cætera
Nugæ, ſimulque uerborum præſtigiæ.
Item hos Theognidis, Te pulcherrime & ò placidiſsime Plute deorum
Dum teneam, poſsum uel malus eſſe bonus.
Inſectantur Ariſtodemum Spartanum quod dixerit: pecuniæ uir, pau­
per nullus neque bonus eſt, neque honoratus.
Reprehendunt hæc Timo­
clis carmina.
Argentum & anima & ſanguis eſt mortalibus..
Cuius ſibi qui non congeſsit copiam,
Vagatur ille uiuos inter mortuus.
Accuſant denique Menandrum quod ſcripſerit.
Epicharmus eſſe prædicat Deos, aquam,
Ventoſque & ignem, terram, ſolem, ſydera.
At ipſe iudico eſſe Deos utiles
Aurum argentumque noſtrum, nanque ſi domi
Ponens tuæ locaueris hos, quicquid uoles
Petas licet, tibi contingent omnia:
Ager, domus, ſeruique & opera argentea,
Nec non amici, iudices, teſtes, modo
Largire, nam deos miniſtros poſsides.
Hæc præterea premunt argumenta, metallorum foſsionibus agri uaſtan
tur
, quo circa quondam Italiæ cautum eſt lege, ne quis metallorum cauſa ter
ram foderet, & agros illos uberrimos, ac uineta oliuetaque corrumperet, ſyl­
uæ & nemora ſucciduntur, nam lignis infinitis opus eſt ad ſubſtructiones,
ad machinas, ad metalla excoquenda.
Syluis autem & nemoribus ſucciſis
exterminantur uolucres & beſtiæ, quarum pleræque homini cibus ſunt lau­
tus & ſuauis.
Venæ metallicæ lauantur, quæ lotura, quia uenenis inficit
riuos & fluuios, piſces aut necat, aut ex eis abigit.
Cum igitur incolæ re­
gionum propter agrorum, ſyluarum, nemorum, riuorum, fluminum uaſti­
tatem incurrant in magnam difficultatem rerum, quæ ſuppeditant ad ui­
ctum, parandarum: propter lignorum inopiam maiorem impenſam faciant
in ædificia extruenda, palàm ante oculos omnium eſt, plus in foſsione detri
menti eſſe, quàm in metallis emolumenti, quæ foſsione pariuntur.
Deinde
exemplis acriter pugnantes, contra metalla clamant, præſtantiſsimum quen­
que uirum uirtutibus contentum ea neglexiſſe: laudantque Biantem pro­
pterea quod iſta ludibria fortunæ ne ſua quidem putauerit, eius enim pa­
triam
Prienem cum cepiſſent hoſtes, & ſui ciues onuſti rebus precioſis de­
diſſent ſeſe in fugam, interrogatus à quodam cur nihil de ſuis bonis ſecum
efferret, reſpondit: omnia mea mecum porto.
Et Socrates inquiunt acce
pit uiginti minas ad ſe miſſas ab Ariſtippo grato diſcipulo, ſed eas Dei
iuſſu aſpernatus eidem remiſit.
Ariſtippus autem in hac re ſecutus præ­
ceptorem aurum ſpreuit, ac pro nihilo putauit.
Cum enim iter faceret u­
nà cum ſeruis, & ij præ auri pondere tardius irent, iuſsit eos tantum ipſi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index