Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1tur: aliàs plerunque ſolet latere. Pennis caret, ſed plurimos habet pedes: quo­
circa eam ex Latinis alij multipedam, alij centipedam, alij milli pedam uocarunt:
ſi quando repit, partem corporis mediam tanquam arcum intendit: ſi bacillo
aliaue re tangitur, ſe contrahit.
Color ei æneus, corpus tenue, nec ualde latum,
longum uerò tres digitos, aut ſummum quatuor.
Iam in uolucrib. quæ ſe con
dunt, hirundines ripariæ ſunt.
Etenim plures numero inter ſe nexæ hybernis
menſibus latent in ripis fluminum, lacuum, paludum, & in litoribus ac ſcopulis
maris: unde accidit, ut piſcatores interdum ita inter ſe iunctas ex aquis extra­
hant.
Dictæ autem ſunt ripariæ, quòd ſoleant ripas excauare, & in eis nidos
conſtruere ac latere: has Græci & a)/p_odas uocant, non quod ſine pedibus ſint, ſed
eorum careant uſu: & kuye/lous, quòd oua pariant et excubent in ciſtellis longis,
ex luto fictis: quibus aditus ſit anguſtus, ut omni anni tempore belluas &
homines uitare, hyeme à frigoribus tutæ eſſe poſſint.
Hoc differunt ab hirun
dinib.
tam agreſtibus que domeſticis, quòd tibias habeant hirſutas. Hæ, inquit
Plinius, ſunt quæ toto mari cernuntur, nec unquam tam longo naues, tamque con
tinuo
curſu recedunt à terra, ut non circumuolitent eas apodes.
Cætera gene
ra reſidunt & inſiſtunt, his quies, niſi in nido nulla: aut pendent, aut iacent.
Hyeme etiam in cauernis montium, etſi non in his ſolis, latent ueſpertilio­
nes, bubones, ululæ, noctuæ, hirundines, ſturni, palumbes, turtures, meru­
læ, turdi, alaudæ, upupæ: de qua re ſuprà dixi.
Iam ex aquatilium quæ latent genere, quædam hyeme, quædam æſtate con­
dunt
ſe, uel in cœno, uel in arena: & ita quidem ſe in ijs condunt, ut reliquum cor­
pus totum tegatur, os ſit liberum.
Hybernis menſibus hi piſces condunt ſe, pri­
madiæ, hippurus, coracinus, murena, orphus, conger, turdus, merula, perca,
thynnus, raia, & omne genus cartilagineum, cochleæ.
Æſtiuis uerò menſibus
condit ſe glaucus, aſellus, aurata.
Tricenis diebus circa canis ortum purpura,
buccinum, pectem, delphinus Iam in numero animantium, quarum uita eſt in ter­
ra pariter & in humore latet hyeme lacerta aquatilis, de qua ſuprà dixi.
Cro
codilus q̊que ſpecum eiuſdem hyemis uitandæ cauſa ſuccedit, & in eo quatuor la
tet menſes.
Frigus adeò moleſte patitur, ut etiam, cùm non ſoleat latere, inter­
diu in terra uerſetur, in aqua noctu.
Viuus in Europam raro nunc affertur:
ſed mortuum ſæpe pharmacopolæ in officinis ſuis de trabe ſuſpendunt.
Pli
nius eius figuram & naturam diligenter eſt perſecutus: quadrupes malum, in­
quit, & terra pariter ac flumine infeſtum.
Vnum hoc animal terreſtre linguæ
uſu caret: unum ſuperiore mobili maxilla imprimit morſum, aliàs terribile
pectinatim ſtipante ſe dentium ſerie.
Magnitudine excedit plerunque duodeui
ginti cubita.
Parit oua quanta anſeres, eaque extra eum locum ſemper incubat
prædiuinatione quadam, ad quem ſummo auctu eo anno egreſſurus eſt Ni­
lus.
Nec aliud animal ex minori origine in maiorem creſcit magnitudinem. Et
unguibus hic armatus eſt, & contra omnes ictus cute inuicta.
Hunc ſaturum
cibo piſcium & ſemper eſculento ore in litore ſomno datum, parua auis, quæ
trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli ſui gra
tia, os primo eius adſultim repurgans, mox dentes, & intus fauces quoque, ad
hanc ſcabendi dulcedinem quàm maxime hiantes: in qua uoluptate ſomno
preſſum conſpicatus ichneumon, per eaſdem fauces, ut telum aliquod, immiſ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index