Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 599 > >|
1cuti tertia & ab equis uerſatur, & duos habet axes: ſtatutum ſcilicet, circum
quem, in terræ cauernam penetrantem, ſimiliter inferius eſt tympanum den
tatum: atque ſtratum, circum quem tympanum quod ex fuſis conſtat.
Vt ue­
rò machina maxima duo habet tympana circum axem ſtratum, prorſus illi­
us tympanis ſimilia, ſed minora, quod uaſa ex puteo ducentos & quadragin­
ta tantummodo pedes alto trahere poſsit: quorum alterum ex orbibus, ad
quos affixa ſunt tigna compoſitum eſt: alterum, quod exiſtit prope tympa­
num quod ex fuſis conſtat, altum eſt undique circum axem pedes duos, craſ­
ſum unum: huic harpago impingitur: qui ipſum retinens machinam, cùm res
id poſtulauerit, ſiſtit.
Toties uerò poſtulat, quoties uel ſacci è corio ſaxorum
fragmentis aut terris pleni, extracti euertuntur, uel aquæ ex uaſis, item extra
ctis effunduntur: nam hæc machina non onera modo ſicca leuat, ſed etiam
humida, perinde ac aliæ quatuor machinæ iam nunc à me deſcriptæ: quine
tiam hac in puteum demittuntur tigna, ad eius catenam ductariam alligata.

Sed harpago craſſus pedem, longus ſemipedem extat è tigno, catena appen
ſo ex altero capite tigni, quod uerſatur circum axiculum ferreum, quem con­
tinent
chelæ tigni ſtatuti.
Ex altero uerò mobilis illius tigni capite iterum ca­
tena appenſum eſt tignum longum, & ex eo rurſus catena alterum tignum
breue: cui, cùm machina ſiſtenda fuerit, operarius inſidet, atque ſic ipſum de­
primit.
Mox ei inijcit aſſerem uel tigillum, quod ſubter duo tigna pertinens
ab eis ne attolli poſsit retinetur: quo modo harpago ſubleuatus, tympa­
numque amplexus tam ualidè prehendit, ut ſæpe ex ipſo ſcintillæ exiliant.
Ha­
bet autem tignum dependens, ad quod harpago eſt affixus aliquot forami­
na, in quibus catena includitur, ut ipſe quemadmodum conuenit ſubleuari
poſsit.
Supra tympanum eſt tabulatum, ne id aqua deſtillans madefaciat.
Nam ſi madefactum fuerit, harpago machinam minus retinebit.
Iuxta uerò
alterum tympanum eſt palus, ex quo dependet catena, in cuius annulo po­
ſtremo incluſus eſt alter harpago, hoc eſt uncinatum ferrum, longum pedes
tres.
Is annulo, ad fundum tam uaſis quàm ſacci affixo, iniectus illud retinet
ut aqua effundi poſsit, hunc ut ſaxorum fragmenta euerti.
Tympanum dentatum, quod est ad axem ſtatutum A. Axis ſtratus B.
Tympanum quod ex fuſis conſtat C. Tympanum prope id ipſum D.
Tympanum quod ex orbibus conſtat E. Harpago F.
Tignum mobile G. Tignum breue H. Alter harpago I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index