Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 599 > >|
1
At catilli materia, ex qua fiunt, inter ſe differunt. Sunt enim uel terreni uel
cinerei: atque terreni, quos etiam fictiles appellamus, rurſus in figura & ma­
gnitudine ſunt diſsimiles.
Nam quidam in ſcutellæ figuram ſunt formati, &
mediocriter craſſi, latique tres digitos & unciæ menſuralis capaces: in quibus
uena cum additamentis miſta coquitur: etenim ipſis utuntur, qui uenas auri
uel argenti experiri ſolent.
Quidam uerò ſunt triangulares, alijsque multò craſ­
ſiores & capaciores: utpote quinque uel ſex uel plurium unciarum: in quibus æs
liquatur, ut fundi, dilatari, igni explorari poſſit.
In ijſdem uena etiam æris ple­
runque excoquitur.
Sed cinerei ex cinere formantur: his ut primis, ſcutellæ, cu­
ius inferior pars admodum craſſa, eſt figura: uerum minus capiunt: in quibus
plumbum ſeparatur ab argento, & experimentum perficitur.
Catillus fictilis A. Ca: ilius triangularis B. Catillus cinereus C.
64[Figure 64]
Quoniam uerò cinereos catillos ipſi metallici conficiunt, de materia ex qua
finguntur & de modo, quo efficiuntur, eſt dicendum.
Alij eos ex ſimplici o­
mnis generis cinere formant: qui boni non ſunt, quod iſtiuſmodi cinis ali­
quam pinguitudinem in ſe contineat: quamobrem tales catilli quando con
caluerunt, facile rumpuntur.
Alij faciunt eos item ex cinere quiſcunque tandem
fuerit, ſed qui ante percolatus ſit: qualis eſt in quem, lixiuij faciendi gratia,
aqua calida fuit infuſa: atque is rurſus in ſole aut fornace ſiccatus cribro, è ſetis
facto, purgatur: quamuis autem aqua calida pinguitudinem cineris eluerit,
tamen catilli ex eo facti non ſunt boni, quod ipſe cinis cum minutis carbun
culis, arenulis, lapillis ſoleat eſſe permiſtus.
Alij uerò ſimiliter eos ex quo­
cunque cinere efficiunt, ſed primò in cinerem ipſum infundunt aquam, et pur
gamentum ei innatans auferunt.
Dein aquam, poſtquam pura facta fuerit,
effundentes cinerem exiccant: tum cribrant, & ex eo catillos formant: qui bo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index