Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[71. Figure]
[72. Figure]
[73. Figure]
[74. Figure]
[75. Figure]
[76. Figure]
[77. Figure]
[78. Figure]
[79. Figure]
[80. Figure]
[81. Figure]
[82. Figure]
[83. Figure]
[84. Figure]
[85. Figure]
[86. Figure]
[87. Figure]
[88. Figure]
[89. Figure]
[90. Figure]
[91. Figure]
[92. Figure]
[93. Figure]
[94. Figure]
[95. Figure]
[96. Figure]
[97. Figure]
[98. Figure]
[99. Figure]
[100. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
mittentes ſemiſextulas, mox binas ſextulas diuidunt in duodecim quater-
nas ſiliquas: nec has partiuntur in quatuor ſiliquas.
Itaque prima & maximæ
particula, quæ bes eſt, pendit quatuor & uiginti binas ſextulas: ſecunda, du
odecim: tertia, ſex: quarta, tres: quinta, duas: ſexta, ſingulas ſiue quatuor ſe-
miſextulas: ſeptima, duas ſemiſextulas: octaua, unam: ſiue tres quaternas ſili
quas: nona, duas: decima, unam.
Quinetiam monetarij, qui ſignant argentum,
beſſem minorem ſimiliter atque maiorem partiuntur: noſtri quidem in ſemun
cias
ſedecim, ſemunciam uerò in decem & octo quaternas ſiliquas.
Ipſis aut
particulæ ſunt decem, quibus in alteram libræ lancem impoſitis, ponderant
argentum, quod, cùm igni experiuntur miſturam, ſupereſt ære iam conſum
pto: quarum prima eſt bes, & pendit ſemuncias ſedecim: ſecunda, octo: ter-
tia, quatuor: quarta duas: quinta unam, ſiue decem & octo quaternas ſiliquas:
ſexta, nouem quaternas ſiliquas: ſeptima, ſex: octaua, tres: nona, duas: deci-
ma, unam.
At Norebergij monetarij, qui cudunt argentum, beſſem etiam di
uidunt in ſemuncias ſedecim, ſed ſemunciam in quatuor drachmas, drachmam
in quatuor nummulos: quibus ſunt nouem particulæ: quarum prima pen-
dit ſemuncias ſedecim: ſecunda, octo: tertia, quatuor: quarta, duas: quinta, u-
nam.
Beſſem enim non aliter ac noſtri diſtribuunt: ſed quia ſemunciam par
tiuntur in quatuor drachmas, ſexta particula pendit duas drachmas: ſeptima,
unum, ſiue nummulos quatuor: octaua, nummulos duos: nona unum.
Ve-
rùm Agrippinenſes & Antuerpiani diuidunt beſſem in duodecim quinas
drachmas & ſingula ſcripula, quæ pondera nummos appellant.
Quodque ue-
rò rurſus diſtribuunt in quatuor & uiginti quaternas ſiliquas, quas nomi-
nant grana: eis autem ſunt decem particulæ: quarum prima eſt bes, & pendit
duodecim nummos: ſecunda, ſex: tertia, tres: quarta, duos: quinta, unum ſi-
ue quatuor & uiginti quaternas ſiliquas: ſexta, duodecim quaternas ſili-
quas: ſeptima, ſex: octaua, tres: nona, duas: decima, unas.
Itaque his æquè ac no
ſtris bes diuiditur in quaternas ſiliquas ducentas octoginta octo: Noreber
gijs uerò in nummulos ducentos quinquaginta ſex.
Poſtremò Veneti beſ-
ſem partiuntur in uncias octo: unciam, in quatuor ſicilicos: ſicilicum, in ſili-
quas ſex & triginta: qui duodecim particulas facere poſſunt, quibus utantur,
ſi quando miſturas argenti & æris experiri uelint: quarum prima erit bes &
pendet uncias octo: ſecunda, quatuor: tertia, duas, quarta, unam, ſiue ſicilicos
quatuor: quinta, ſicilicos duos: ſexta, ſicilicum unum: ſeptima, ſiliquas decem
& octo: octaua, nouem: nona, ſex: decima, tres: undecima, duas: duodecima,
unam.
Quoniam uerò Veneti diſtribuunt beſſem in ſiliquas mille centum
quinquaginta duas, & quaternæ ſiliquæ ducentæ octoginta octo, in quot
noſtri diuidunt beſſem, efficiunt totidem ſiliquas, utrique idem ſentiunt: etſi
Veneti beſſem minutius concidunt.
Atque ponderum tam maiorum quàm
minorum, quibus metallici utuntur, hæc ferè ratio eſt: itemque minorum, qui-
bus monetarij & mercatores cùm metalla & monetas experiri ſolent.
Maio
res uerò beſſes, quos adhibent cùm magnas earundem rerum maſſas pon-
derant, explicaui libro De reſtituendis menſuris & ponderibus inſcripto,
& ſecundo De precio metallorum & monetis.
Tres autem minores libræ
ſunt, quibus uenas, metalla, additamenta ponderamus: prima, qua plumbum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index