Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
< >
page |< < of 599 > >|
1rant. Interdum etiam ſuffocantur: ardentes quoque lucernæ extinguuntur. Itaque
opus
eſt machinis, quas etiam Græci p_neumatika\s, Latini ſpiritales appella­
rent
: etſi uocem non mittunt: nam ipſæ efficiunt ut foſſores ex facili ſpirare & opus
inſtitutum perficere poſsint.
Earum tria ſunt genera. Primum uenti flatus exce­
ptos
in puteum deducens in tres ſpecies diuiditur: quarum prima ſic ſe habet.
Su
per
puteum, ad quem nullus cuniculus pertinet, tria tigna, quam puteus paulò
longiora
, collocantur: primum ſuper eius frontem, alterum ſuper medium puteum, ter­
tium
ſuper eiuſdem tergum.
Eorum capita habent foramina, in qua pali, ad imum cune
atiores
, immiſſi altius, pariter ac primæ machinæ tigna, in terram adiguntur ut
maneant
immobilia.
Quodque illorum tignorum habet tres formas in quib. in­
cluſa
ſunt tria tigna tranſuerſaria: quorum unum dextrum putei latus occupat: al­
terum
, ſiniſtrum: tertium, medium puteum.
Ad hoc & ad illud alterum, quod etiam ſuper
medium puteum collocatum eſt, affiguntur aſſeres ſic alternè coagmentati, ut ſem
per
antecedentis modicam commiſſuram ſequens obtineat: quo ſanè modo fi­
unt
quatuor anguli et totidem intermedia caua, quæ uentos undique flantes con
cipiunt
.
Vtuerò ad ſuperiora ſublati non eluctentur, ſed retrò ferantur, aſſe­
res
operculo, in orbis figuram formato, ſuperius tecti ſunt, inferius patent: qua
re
uentis neceſsitate quadam putei quatuor iſtis foraminib.
inſpirantur. Atta­
men
id genus machinam operculo tegere neceſſe non eſt in his locis, in quibus
ſic
locari poteſt, ut uentus per ſupremam eius partem flatum inſpiret.
Tigna ſtrata A. Pali cuneati B. Tigna tranſuerſaria C. Aſſeres D. Caua E.
V
enti F. Operculum G. Puteus H. Machina carens operculo I.
47[Figure 47]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index