Verùm Toringi rotunda caua, quibus digiti tranſuerſi latitudo & altitu
do eſt, ſimul cum canaliculis ex alijs ad alia pertinentibus in areæ capite inci
dunt: ipſam uerò aream contegunt linteis: arena lauanda in caput conijci
tur & rutro ligneo agitatur: quo modo leuia auri ramenta aqua rapit in lin
tea, grauia in cauis reſident, quibus cùm plena fuerint, caput ablatum in uas
inuertitur, & ramenta collecta in alueo lauantur. Aliqui utuntur area, ha
bente quadrangula caua, quibus deorſum uerſus breues ſunt receſſus auri
ramenta recipientes. Alijs eſt area compoſita ex aſſeribus aſperis propter
minutula reſegmina ad eos adhuc adhæreſcentia: quæ areæ ſunt loco tegu
mentorum, quibus nuda eſt. Ad ea cum arena lauatur auri ramenta non mi
nus adhærent quàm uel ad lintea, uel ad pelles, uel ad pannos, uel ad ceſpi
tes. Lotor autem aream ſurſum uerſus ſcopis uerrit: qui poſtquam tantam
arenam lauit, quantam lauare uoluit, aquam copioſiorem, quæ ramenta elu
at, in aream remittit, eaque in uas areæ ſubiectum colligit, atque in alueo lauat.
Vt autem Toringi aream contegunt linteis, ita nonnulli pellibus taurinis
uel equinis. Hi arenam auri non expertem rutro ligneo ſurſum uerſus agi
tant: qua ratione id, quod leue eſt, unà cum aqua defluit, auri ramenta inter
pilos reſident: pelles deinde lauantur in uaſe: poſtremò ramenta collecta in
alueo.