Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1idcirco eodem, quo DE. Et quia ſeruatâ analogià
PS percurri debet vno minuto cum triente, efficie­
tur, vt non modò SD, verùm ipſa quoque DE per­
curratur rursùs non duobus minutis, ſed vnoſolùm
cum triente; atque ita bifariam ſecando, diminuendo­
que in infinitum.
Adnoto deinde non tranſire te
vltrà comparationem partis DE cum parte SD, ne­
que comparare ipſam cum parte PS, vt mox factum
eſt, & fieri poſſe nihil prohibet; cùm nulla ſit ratio,
ob quam in hac potiùs biſectione, quam in vlteriore vlla
conſiſtatur; verùm aſſumere te ſolum, id tempus, quo
abſoluitur interuallum SD breuius eſſe tempore, quo pars
ſuperior AS tranſcurritur, alioquin deſcenſus ſine accelera­
tione vniformis eſſet; idque, vt inferas, partem primùm
deſignatam DE, cum eodem præcisè tempore percurratur,
quo interuallum SD, non in dimidio prioris temporis, ſed
tempore breuiore abſolui.
Adnoto, inquam, vt appareat,
cui fundamento ſuper-exſtruas quicquid deinceps
ædificas, ſupponens nimirùm vt ratum principium
(quod obiter, & aliud agendo ſtabilieris) æqualita­
tem temporis, quo pars SD, & ipſius dupla DE per­
curruntur.
DeTempore, quo R. P. colligit ſingulas parteis decur ſumiri.
XXXIV. Etenim illicò ſic habes; Sed ex his,
& eadem prorſus ratione aliud demonstratur, quod ingentis,
atque admirabilis paradoxi loco non immeritò fortaßis habe­
ri poßit, nempe ſi spatium, per quod corpus graue quod­
cumque deſcendit, in parteis quotlibet æqualeis diuiſum intel­
ligatur, & primæ, ac ſupremæ partis etiam deſignetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index