Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1nat obliquè. Quoniam enim pondus eſt mare, contrario inni­
xum modo nauem inclinat.
Hypomochlion enim in contra­
rium verſatur: mare verò anteriùs, & illud exteriùs: illud
autem ſequitur nauis, quoniam illi eſt alligata.
Et remus
quidem ſecundum latitudinem onus propellens, & ab eodem
repulſus, in rectum propellit: gubernaculum autem vt obli­
quum iacet, hinc inde in obliquum motionem facit.
In ex­
tremo autem, & non in medio iacet, quoniam mouenti facilli­
mum eſt ab extremo motum mouere.
Prima enim pars celer­
rimè fertur, & quoniam quemadmodum in ijs, quæ ferun­
tur, in fine deficit latio, ſic ipſius continui, in fine imbecilliſ­
ſima eſt latio.
Imbecilliſsima autem ad expellendum eſt fa­
cilis.
Propter hæc igitur in puppi gubernaculum ponitur:
nec minus, quoniam parua ibi motione facta, multò maius
interuallum fit in vltimo.
Quia æqualis angulus ſemper
maiorem ſpectat, tantòque magis, quantò maiores fuerint il­
læ, quæ continent.
Ex ijs etiam manifeſtum eſt, quam ob
cauſam magis in contrarium procedit nauigium, quàm re­
mi ipſius palmula: eadem magnitudo ijſdem mota viribus,
in aere plus, quàm in aqua progreditur.
Sit enim AB remus,
C verò ſcalmus.
A autem in nauigio ſit remi principium, B
verò in mari palmula.
Si igitur A vbi D tranſtatum eſt, non erit
B vbi E; æqualis enim BE ipſi AD; æquale igitur tranſtatum
erit, ſed erat minus.
Erit igitur vbi eſt F, minor enim BF
ipſa AD, quare ipſa GF, ipſa DG.
Similes enim ſunt trian­
guli.
Stans autem erit medium, vbi eſt C. In contrarium
enim ipſi quod in mari eſt, extremo videlicet B procedit, vbi
extremum in nauigio eſt A.
Non procederet autem vbi eſt
D, niſi commoueretur nauigium, & ab eo transferretur, vbi
remi eſt principium.
Id ipſum etiam facit gubernaculum, ni­
ſi quod (vt dictum eſt retrò) nihil nauigio ad id, quod in ante
eſt, confert, ſed ſolùm puppim in obliquum pellit, vbicumque
fuerit: in contrarium enim & modo vergit prora.
Vbi igitur
applicatum eſt gubernaculum, id oportet rei motæ ceu quoddam
intelligere medium, & quemadmodum ſcalmus remo.
Me­
dium autem procedit ſecundum quod gubernaculum tranſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index