Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1videre eſt in deſcripta ſtatera AB ſuſpenſa in C ex cuius
extremo A pendet lanx D, & ex B appendiculum E.
Etenim ſicut libra æqualia duntaxat ponderibus onera le­
68[Figure 68]
uat, ac trutinat; ita ſimiliter ſtatera, cum libra quædam
ſit, æqualia tantùm appendiculo onera videtur poſſe leua­
re; quod ſecus experimur contingere.
Nam paruæ molis
appendiculo, magna videmus onera extolli, ac menſu­
rari.
Mox deinde cauſam ipſam in eo docet conſiſtere, quòd
ſtatera, libræ ſimul ac vectis rationem induat, ac vtriuſque
vicem obtineat.
Libræ nimirum, quia reuera eſt veluti iu­
gum tranſuerſum, ſeu haſta bilancis ex puncto quaſi medio
ſuſpenſa, atque vtrinque ponderibus pendentibus librata
circa ipſum punctum intermedium. Quo ſuſpenditur tanquam
circa centrum, vel axem.
Qamuis enim ſtatera conſtitua­
tur ex inæqualibus brachijs, & ex altero tantum lanx vna
propendeat; vel certè loco lancis vnci nonnulli demittan­
tur, qui mercibus, aut rebus ponderandis compacti, eas non
minus commodè ſuſtinent, vt in ſubiecta figura.
Ex altero

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index